Arcana Coelestia (Potts) n. 4980

Previous Number Next Number See English 

4980. `Et benedixit Jehovah domui Aegyptii propter Josephum':

quod significet quod ex Divino tunc ei caeleste naturale, constat ex significatione `benedici' quod sit locupletari bono caelesti et spirituali; quod ex Divino, significatur per `benedixit Jehovah';

et ex significatione `domus Aegyptii' quod sit bonum mentis naturalis, ut supra n. 4973; in sequitur quod per `benedixit Jehovah domui Aegyptii' significetur quod ex Divino tunc ei caeleste naturale. Caeleste naturale est bonum in naturali quod correspondet bono rationalis, hoc est, quod correspondet caelesti spiritualis e rationali, quod est `Josephus', n. 4963. [2] Caeleste sicut {1} spirituale praedicatur et de rationale et de naturali, hoc est de interno homine qui est rationalis homo, et de externo qui est naturalis homo; spirituale enim in sua essentia est Divinum Verum quod procedit a Domino, et caeleste est Divinum Bonum quod est in Divino illo Vero; Divinum Verum in quo Divinum Bonum cum recipitur a rationali seu ab interno homine, dicitur spirituale in rationali, et cum recipitur a naturali seu ab externo homine, dicitur spirituale in naturali; Divinum Bonum quod est in Divino Vero, similiter; id cum recipitur a rationali seu interno homine, vocatur caeleste in rationali, et cum recipitur a naturali seu externo homine, vocatur caeleste in naturali; apud hominem influit utrumque a Domino tam immediate quam mediate per angelos et spiritus; at apud Dominum cum fuit in mundo, influebat ab Ipso quia Divinum fuit in Ipso. @1 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church