4975. `Et omne quod is faciens Jehovah prosperans in manu ejus':
quod significet quod omnia ex Providentia Divina, constat ex significatione `prosperari' quod sit provideri, de qua supra n. 4972, inde `Jehovah prosperans in manu ejus' est Providentia Divina. {1}`Et invenit Joseph gratiam in oculis ejus': quod significet quod id acceptum esset, nempe bono naturali quod per `dominum ejus' significatur, constat ex significatione `invenire gratiam in oculis alicujus' quod sit acceptum esse; `in oculis' dicitur quia gratia praedicatur de intellectuali, et per `oculos' id significatur, n. 2701, 3820, 4526. @1 A had 4976 but d to suit later renumbering.$