Arcana Coelestia (Potts) n. 4966

Previous Number Next Number See English 

4966. `Princeps satellitum': quod significet quae primaria interpretationi, constat ex significatione `principis satellitum' quod sint primaria interpretationi, de qua n. 4790; `primaria interpretationi' sunt illa quae primario conducunt ad interpretandum Verbum; ac ita ad intelligendum doctrinalia amoris in Deum et charitatis erga proximum quae ex Verbo. Sciendum quod scientifica veterum prorsus alia fuerint quam scientifica hodie;

scientifica veterum egerunt, ut supra dictum, de correspondentiis rerum in mundo naturali cum rebus in mundo spirituali; scientifica quae hodie vocantur philosophica, qualia sunt Aristotelica (c)ac similia, illis ignota fuerunt; hoc quoque patet a libris vetustiorum, quorum plerique conscripti sunt per talia quae interiora significabant, repraesentabant, et illis correspondebant;

[2] ut {1} constare potest solum ex his, ut taceantur reliqua: quod Heliconem in monte statuerint et per illum intellexerint caelum;

quod Parnassum infra in colle et per illum intellexerint scientifica; quod dixerint equum volantem quem Pegasum vocarunt, rupisse ibi fontem ungula; quod scientias vocaverint virgines, et sic porro; sciverunt enim ex correspondentiis et repraesentativis quod `mons' esset caelum, quod `collis' esset id caelum quod infra est seu quod apud hominem, quod `equus' esset intellectuale, quod `alae quibus volabat' essent spiritualia, quod `ungula' esset naturale, quod `fons' esset intelligentia {2}, et quod `tres virgines quae charites dictae' essent affectiones boni, et quod `virgines quae Heliconides {3}et Parnassides nominatae', essent affectiones veri. Similiter quod sui attribuerint equos, quorum cibum vocabant ambrosiam et potum nectarem, sciebant enim quod `sol' significaret amorem caelestem, `equi' intellectualia quae inde sunt, et quod `cibi' caelestia, et `potus' spiritualia. [3] Ex antiquis etiam manet quod reges cum coronantur, sedebunt super throno argenteo, induendi chlamyde purpurea, ungendi oleo, portabunt capite coronam, manibus sceptrum gladium, {4} claves, equitabunt in regio ornatu super equo albo, sub cujus pedibus ungulae argenti, ad mensam tunc {5}ministrabuntur ab optimatibus regni, praeter plura; sciebant enim quod `rex' repraesentaret Divinum Verum quod ex Divino Bono, et inde quid thronus argenteus, chlamys purpurea, oleum unctionis, corona, sceptrum, gladius, claves, equus albus, ungulae argenti, ministratio ab optimatibus;

quis hodie {6}illa novit, et ubi scientifica quae illa docent;

emblemata vocant, prorsus non scientes aliquid de correspondentia et repraesentatione. Ex his patet qualia fuerunt scientifica antiquorum, et quod illa duxerint (c)eos in cognitionem de spiritualibus et caelestibus, quae quoque hodie vix sciuntur quod sint. [4] Scientifica quae loco illorum successerunt, et proprie philosophica dicuntur, abstrahunt potius mentem a sciendis talibus, quia applicari possunt etiam ad confirmanda falsa; et quoque mittunt mentem in tenebras cum per illa confirmantur vera, quia pleraque nudae voces sunt per quas confirmationes fiunt, quae a paucis capiuntur, et de quibus etiam pauci illi disceptant; inde constare potest quantum recessit genus humanum ab eruditione antiquorum, quae duxit ad sapientiam. Gentiles illa habuerunt ab Ecclesia Antiqua, cujus cultus externus constabat in repraesentativis et significativis, ac internus in illis quae repraesentabantur et significabantur. Haec erant scientifica quae in genuino sensu per `Aegyptum' significantur. @1 i satis$ @2 i inde$ @3 seu$ @4 i et$ @5 ministrabunt illo optimates$ @6 haec$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church