4954. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM NONUM
In praemissis ante caput praecedens, explicata sunt quae Dominus locutus est de judicio super bonos et malos apud Matthaeum xxv 31-33, quae videantur n. 4807-4810; veniunt nunc explicanda quae ordine ibi sequuntur, nempe haec verba, Tunc dicet {1} Rex iis qui a dextris Ipsius, Venite benedicti Patris Mei, possidete paratum vobis regnum a fundatione mundi: esurivi enim et dedistis Mihi edere;
sitivi et potastis Me; peregrinus fui et collegistis Me;
nudus et circuminduistis Me; aegrotus fui et visitastis Me; in carcere fui et venistis ad Me, vers. 34-36. @1 dicit I$