4947. Sub plantis pedum etiam sunt qui in vita corporis vixerunt mundo et genio, delectati talibus quae sunt mundi, et amaverunt vivere splendide, sed modo ex cupiditate externa seu corporis, non autem {1} ab interna seu mentis: non enim superbiverunt animo, se aliis praeferendo, tametsi in dignitate constituti; {2} quod ita vixerint, ex corpore egerunt; quare tales nec rejecerunt doctrinalia Ecclesiae, minus confirmarunt se contra illa; corde suo dixerunt de illis quod ita sit, quia illi qui student Verbo, id sciunt; apud quosdam qui tales, interiora aperta sunt versus caelum, quibus successive inseminantur caelestia, nempe justitia, probitas, pietas, charitas, misericordia, et dein elevantur in caelum. @1 ita$ @2 i nam$