Arcana Coelestia (Potts) n. 494

Previous Number Next Number See English 

494. Quod 'mortuus esse' significet quod talis perceptio non fuit, constat ex significatione vocis 'mori,' quae significat omne quo desinit esse quale fuit, sicut apud Johannem, Angelo Ecclesiae, quae in Sardibus, scribe, Haec dicit, qui habet septem spiritus, et septem stellas, Novi opera tua, quo dicaris vivere, sed mortuus es; esto vigilans, et stabili reliqua moribunda, non enim inveni opera tua perfecta coram Deo Apoc. iii 1, 2:

apud Jeremiam, Projiciam matrem tuam, quae genuit te, super terram aliam ubi non geniti estis, ibique moriemini, xxii 26;

ubi 'mater' pro Ecclesia. Se enim res habet cum Ecclesia, ut dictum, quod decrescat et degeneretur et quod prisca integritas pereat, ex causa imprimis quod malum hereditarium augeatur, nam unusquisque parens novum malum hereditario addit; omne malum actuale apud parentes induit speciem naturae et cum saepe recurrit fit naturale e additur hereditario et transplantatur in liberos et sic in posteros; ita augetur malum hereditarium in posteris immensum; quod unusquisque nosse 'potest ex mala indole liberorum prorsus simili parentum eorum et avorum. [2] Falsissima prorsus opinio est eorum qui putant non dari aliquod malum hereditarium praeter quod implantatum aiunt esse ab Adamo, videatur n. 313, cum tamen unusquisque per actualia sua peccata hereditarium malum facit, ac acquisitis a parentibus suis adjicit, et sic cumulat, quod remanet in omni posteritate; nec nisi quam in illis temperatur qui a Domino regenerantur. Haec primaria causa est quod omnis Ecclesia degeneretur; ita quoque Antiquissima.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church