Arcana Coelestia (Potts) n. 4928

Previous Number Next Number See English 

4928. `Et postea exivit frater ejus': quod significet bonum actualiter prius, constat ex repraesentatione `Zerahi' qui hic frater quod sit bonum; is enim fuit qui aperuit uterum, ita qui primogenitus fuit, et cujus super manu dibaphum; quod id bonum sit, videatur {1} n. 4925: quod per `postea exivit frater ejus' significetur quod bonum actualiter prius, est quia bonum cum regeneratur homo, non appareat, quia se occultat in interiore homine, ac modo influit in verum per affectionem secundum gradus conjunctionis veri secum, cum itaque verum conjunctum est bono, quod fit cum homo regeneratus est, tunc bonum se manifestat, nam homo tunc ex bono agit et spectat vera sicut a bono, plus enim tunc studet vitae quam doctrinae. @1 i supra$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church