4912. `Et dixit, Justa prae me': quod significet quod conjunctio externi cum interno nulla, sed interni cum externo, constat ex illis quae de Ecclesia apud gentem Judaicam et in illa gente supra n. 4899 dicta sunt, quod nempe apud illam gentem fuerit Ecclesia, hoc est, internum conjunctum cum externo, sed in illa gente Ecclesia nulla, hoc est, externum non conjunctum cum interno; ut enim Ecclesia sit in gente, erit reciprocum.