Arcana Coelestia (Potts) n. 4884

Previous Number Next Number See English 

4884. `Et induit vestes viduitatis suae': quod significet intelligentiam, constat ex significatione `viduae' quod sit qui in vero absque bono est, sed usque desiderat per bonum duci, de qua supra n. 4844; et ex significatione `vestium' quod sint vera, de qua n. 297, 2576, 4545, 4763; quod haec simul sumpta significent intelligentiam, est quia non aliud quam vera faciunt intelligentiam, qui enim in veris sunt ex bono, illi in intelligentia sunt; mens enim intellectualis per vera ex bono in luce caeli est, et lux caeli est intelligentia quia est Divinum Verum ex Divino Bono; porro, quod `induere vestes viduitatis' hic significet intelligentiam, est ex eo quod `vidua' in genuino sensu sit qui in vero est, et desiderat per bonum duci in verum intelligentiae, 2 ut quoque supra n. 4844 ostensum est, ita in intelligentiam. Ut sciatur quomodo cum hoc se habet, paucis explicandum est: verum apud hominem non est verum intelligentiae priusquam ducitur per bonum, et cum dicitur per bonum tunc primum fit verum intelligentiae; verum enim non vitam habet a se, sed a bono, et tunc verum vitam habet a bono quando homo vivit secundum verum; tunc enim infundit se in velle hominis, et a velle in ejus agere, ita in totum hominem; verum {1} quod homo solum scit aut capit, hoc manet extra ejus voluntatem, ita extra ejus vitam, nam velle hominis est vita ejus; cum autem homo vult illud, tunc est verum in limine vitae ejus, at cum ex velle agit illud, tunc est verum in toto homine; cumque frequenter agit illud, tunc non solum ex habitu recurrit, sed etiam ex affectione, et sic ex libero:

expendat qui lubet, num aliquid imbuere possit hominem nisi quod is ex velle agit; quod solum cogitat et non agit, et magis quod cogitat et non vult agere, hoc non aliter est quam extra hominem, et quoque dissipatur sicut palea a minimo vento, etiam ita dissipatur in altera vita; inde {2}scire potest quid fides absque operibus. Ex his nunc patet quid verum intelligentiae, quod nempe sit verum quod a bono; verum praedicatur de intellectu et bonum de voluntate, seu quod idem, verum est doctrinae et bonum est vitae. @1 i enim$ @2 sciri$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church