Arcana Coelestia (Potts) n. 487

Previous Number Next Number See English 

487. Quod per 'dies' significentur tempora et status in genere in capite primo ostensum est, ubi 'dies creationis' nihil aliud significant communissimum est in Verbo omne tempus appellare 'dies,' sicut hic manifeste, inque vers. seq. 5, 8, 11, 14, 17, 20, 23, 27, 31; quare etiam status temporum in genere quoque per 'dies' significantur; cumque adjiciuntur anni, tunc per annorum tempora significantur quales status, ita status in specie. [2] Antiquissimi habebant suos numeros per quos significabant varia Ecclesiae, sicut numeros tres, septem, decem duodecim, et plures quos ex illis et aliis componebant, et sic comprehendebant status Ecclesiae; quare numeri hi arcana continent, quae explicare multis opus; erat computus statuum Ecclesiae; etiam passim simile in Verbo, cumprimis prophetico, occurrit; etiam in ritibus Ecclesiae Judaicae sunt numeri tam temporum quam mensurarum ut circa sacrificia, minhas, oblationes et alia, qui ubivis significant sancta applicate; quare quae hic 'octingenti,' et in sequente versi 'nongenti et triginta,' et porro numeri annorum in sequentibus, in specie involvunt, sunt plura quam usquam tradi possunt; nempe mutationes status Ecclesiae illorum applicate ad statum eorum communem. In sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicendum quid simplices numeri usque ad duodecim significant, qui nisi prius sciantur, non capi potest quid significant numeri compositi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church