Arcana Coelestia (Potts) n. 4868

Previous Number Next Number See English 

4868. `Et dixit, Da quaeso veniam ad te': quod significet libidinem conjunctionis, constat ex significatione `venire seu intrare ad aliquam' quod sit conjungi, de qua n. 4820; quod sit libido qualis est conjunctionis cum {1}meretrice, patet, in sensu interno cum falso; {2}quod gens Judaica, quae hic per Jehudam significatur n. 4815, 4842, 4864, verum internum Ecclesiae repraesentativae non aliter consideraverit ac falsum, et quod hodie nec aliter (c)id consideret, videatur supra n. 4865; hic nunc agitur de eo quod usque {3} conjunxerit cum illo, at non ut cum uxore sed {4}ut cum meretrice, hoc est, non ut cum vero sed ut cum falso; de conjunctione cum falso, sicut de conjunctione cum meretrice, praedicatur libido. Omnes illi se conjungunt 2 cum vero interno ut cum {1}meretrice qui sensum externum Verbi, hoc est, sensum ejus litteralem unice credunt, et prorsus rejiciunt omnem {5}ejus sensum internum, hoc est, spiritualem; sed principaliter illi qui sensum externum seu litteralem Verbi applicant ad favorem cupiditatum amoris sui et mundi, seu dominationis et lucri; qua hoc faciunt, nequaquam aliter possunt quam spectare verum internum sicut tale, et si (t)se cum illo conjungunt, faciunt id ex libidine sicut conjunctionis cum {6}meretrice; hoc faciunt imprimis illi qui ex gente {7}Judaica sunt; et quoque illi qui per Babelem in Verbo intelliguntur non autem illi qui quidem sensum litteralem Verbi simpliciter credunt et usque secundum illa quae sunt sensus interni vivunt, nempe in amore et charitate et inde fide, nam haec sunt sensus interni Verbi, etiam qui illa inde docent; sensus enim {8}internus et sensus {8}externus in duobus illis praeceptis, nempe amare Dominum supra omnia et 3 proximum sicut seipsum, conveniunt. Quod gens Judaica spectet verum internum sicut {9}meretricem, et si cum illo se conjungit, quod ex libidine sicut conjunctionis cum tali faciat, sint illustrationi exempla: ut si illis dicitur quod Verbum sanctum sit, immo quod sanctissimum etiam quod unusquisque apex ibi sanctus sit, agnoscunt et se conjungunt, sed hoc ex tali libidine, nam sanctum in littera credunt et non quod (t)per (c)illud influat sanctum apud (c)eos qui in affectione 4 boni et veri sunt cum (c)id legunt. Si illis dicitur quod plures qui in Verbo nominantur, venerandi sint ut sancti, sicut Abraham, Jishak, Jacob, Moses, Aharon, David, id agnoscunt et se conjungunt, sed ex simili libidine, credunt enim quod illi electi prae aliis fuerint et inde sancti, et quod ideo sicut numina colendi; cum tamen non aliunde sanctum sit illis quam quod repraesentaverint Dominum, et sanctum repraesentativum nihil afficit personam; et praeterea {10}vita sua 5 unumquemvis absque discrimine {11}manet post mortem. Si illis dicitur quod arca apud illos, templum, altare holocausti, altare suffitus, panis super mensa, candelabrum cum lucernis, ignis perpetuus, sacrificia, suffimenta, olea, tum vestes Aharonis, imprimis pectorale super quo urim et thummim, sancta fuerint, agnoscunt et se conjungunt, sed ex tali libidine, nam credunt illa in se sancta fuisse, ita lignum, lapidem aurum, argentum, panem, ignem, et hoc interius quia Jehovah in illis, seu quod sanctitas Jehovae illis applicata actualiter in illis fuerit; hoc verum eorum internum est quod tamen respective falsum: sanctum enim solum inest bono et vero, quod a Domino est in amore in Ipsum et in amore erga proximum, atque inde in fide, ita non nisi quam in vivis, hoc est, in hominibus qui recipiunt illa a Domino. Si illis dicitur quod Ecclesia Christiana sit una cum Ecclesia quae 6 apud illos instituta {12}fuit, sed quod illa sit interna, haec autem fuerat externa, sic ut cum Ecclesia apud illos instituta exuitur externis et nudatur, appareat Christiana, hoc non agnoscunt aliter ac scortum, hoc est, falsum; sed usque plures eorum qui a Judaismo ad Christianismum convertuntur, cum illo vero se conjungunt, sed quoque ex tali libidine. Talia in Verbo pluries vocantur scortationes {13}. Quod autem illos attinet qui in Verbo significantur per `Babelem', ii similiter considerant vera interna Ecclesiae, sed quia ii norunt interna, et quoque in pueritia agnoscunt illa, {14}ast in adulta aetate negant, describuntur in Verbo per foeda adulteria et nefandos concubitus, nam sunt profanationes. @1 scorto$ @2 respective ad religiosum in quo gens Judaica, quae per Jehudam significatur, n. 4815, 4842, 4864, quod gens Judaica$ @3 i se$ @4 sicut$ @5 sensum internum ejus spiritualem$ @6 scorto$ @7 Judaea$ @8 A transposes$ @9 scortum$ @10 After discrimine$ @11 post mortem maneat$ @12 fuerat$ @13 i et per scortationes ibi significantur$ @14 sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church