Arcana Coelestia (Potts) n. 4857

Previous Number Next Number See English 

4857. `Ecce socer tuus ascendit Timnatham ad tondendum gregem suum': quod significet quod Ecclesia Judaica sibi vellet consulere, constat ex repraesentatione `Jehudae {1}' quod sit {2}Ecclesia apud gentem ex Jacobo, in specie apud Jehudam, de qua n. 4815, 4842, 4852, qui hic `socer' dicitur quia aliquid communicationis erat cum Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium quae hic `nurus'; ex significatione `ascendere' quod sit elevationis quid, de qua mox supra n. 4853 ; {3}ex significatione tondere gregem quod sit consulere Ecclesiae, de qua supra n. 4853; status consulendi illi est 2 Timnatha, n. 4855. Quod hic sensus internus sit in his verbis, nequaquam potest ex littera apparere, mens enim cum haec leguntur, cogitat de Jehudah, de Timnatha, de tonsione gregis, et non de spiritualibus quae sunt separata a persona, a loco, aque usu mundano; at usque angeli quia in spiritualibus sunt, non aliud per illa percipiunt quam quae dicta sunt; cum enim litteralis sensus transit in spiritualem, pereunt talia quae sunt personae, loci et mundi, et succedunt qua 3 sunt Ecclesiae, ejus status, et ibi usus: incredibile quidem apparet quod ita sit, sed hoc ex causa quia homo quamdiu in mundo vivit cogitat ex naturalibus et mundanis quae ibi sunt, et non ex spiritualibus et caelestibus; et qui immersi sunt corporeis et terrestribus, illi nec sciunt quod aliquid spirituale et caeleste sit, et minus quod haec distincta sint mundanis et naturalibus, cum tamen distincta sunt sicut hominis spiritus ab ejus corpore; et quod sensus spiritualis vivat in sensu litterali sicut hominis spiritus in ejus corpore, et quoque quod sensus spiritualis similiter supervivat pereunte sensu litterali; inde vocari potest sensus internus anima Verbi. @1 qui hic socer$ @2 religiosum$ @3 ex significatione Thimnatae quod sit status consulendi Ecclesiae, de qua etiam supra n.4855 qui status significatur per tondere gregem, n.4853;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church