4852. `uxor Jehudae': quod significet religiosum apud gentem e Jacobo, in specie ex Jehudah, constat ex significatione `uxoris' quod sit Ecclesia de qua n. 252, 253, 409, 749, 770, hic autem religiosum quia agitur de gente Judaica, apud quam non fuit Ecclesia, sed modo Ecclesiae externum separatum ab interno, n. 4281, 4288, 4289, 4307, 4433, 4500, 4680, 4825, 4844, 4847; hoc non aliter vocari potest quam religiosum, potuerunt enim in sancto externo esse, et prorsus absque sancto interno, n. 4293; et ex repraesentatione `Jehudae' quod sit gens e Jacobo et in specie quae ex Jehudah, de qua supra n. 4815, 4842.