Arcana Coelestia (Potts) n. 4839

Previous Number Next Number See English 

4839. `Et fuit malum in oculis Jehovae quod fecit': quod significet quod contra ordinem Divinum, constat ex significatione `mali in oculis Jehovae' seu mali contra Ipsum, quod sit contra ordinem qui ab ipso; id quoque patet e facto, et quoque {1} ex statuto de leviratu, quod nempe `fratria extraheret calceum ex pede ejus, et exspueret in faciem ejus' et quod `nomen ejus (o)in Israele vocaretur domus exuti calceum', Deut. xxv 8-10, quibus significatum quod esset absque bono externo et interno, et qui absque illo sunt et in malo, contra ordinem Divinum sunt. Omne id malum est contra ordinem Divinum quod scaturit seu effluit ex malo interius, hoc est, ex intentione seu fine mali, quale hoc Omnis; at quod non scaturit seu effluit ex malo interius, hoc est, ex intentione seu fine mali, hoc quandoque apparet sicut malum, sed usque non est si finis non malus est, nam finis qualificat omne factum; in fine enim est vita hominis, quippe quod amat et inde cogitat homo, pro fine habet; vita ejus animae non aliud est. {2} [2] Quod malum sit contra ordinem Divinum et bonum secundum illum, cuivis potest notum esse; ordo enim Divinus est Ipse Dominus in caelo, Divinum enim Bonum ac Verum quod ab Ipso, constituit ordinem, usque adeo ut sint ordo, Divinum Bonum essentiale ejus, et Divinum Verum formale; Divinus ordo cum repraesentatur in forma, apparet sicut Homo, Dominus enim a Quo est, est Solus Homo, n. 49, 288, 477, 565, 1871, 1894, 3638, 3639; et quantum angeli, spiritus et homines ab Ipso habent, hoc est, quantum in bono et inde vero sunt, ita quantum in Divino Ipsius ordine, tantum sunt homines;

inde est quod universum caelum repraesentet Unum Hominem, qui Maximus Homo vocatur, et quod ei correspondeant omnia et singula quae apud hominem, sicut ad finem capitum ostensum est; inde etiam est quod angeli in caelo appareant omnes in forma humana; et {3} vicissim spiritus mali qui in inferno {4}, inter se quidem apparent ex phantasia ut homines, sed in luce caeli sicut monstra, diriora et horribiliora secundum malum in quo sunt, n. 4533, et hoc ex causa quia ipsum malum est contra ordinem, ita contra humanam formam, nam, ut dictum, Divinus ordo cum repraesentatur in forma, apparet sicut homo. @1 tum$ @2 In A n. 4840 follows, but it is followed by remainder of 4839 with directions for insertion here.$ @3 at$ @4 sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church