4802. Sunt etiam tales spiritus qui quodammodo admittunt lucem caeli ac recipiunt vera fidei, et usque mali sunt, sic ut aliquam perceptionem veri habeant, et quoque vera cupide recipiunt, sed non ob finem ut vivant secundum illa, at {2} ut glorientur inde quod prae aliis intelligentes et lyncei videantur; intellectuale enim hominis tale est ut recipere possit vera, sed usque vera illis non appropriantur nisi vivant secundum illa; nisi tale foret intellectuale hominis, non potuisset reformari. [2] Qui tales fuerunt in mundo quod nempe intellexerint vera et tamen vixerint vitam mali, etiam tales sunt in altera vita, sed ibi facultate sua intelligendi vera abutuntur ad dominandum; sciunt enim ibi quod per vera communicationem habeant cum aliquibus societatibus caeli, consequenter quod apud malos esse possint et valere, nam vera in altera vita potentiam secum habent; sed quia vita mali illis, in inferno sunt. [3] Cui binis qui tales fuerunt in vita corporis, locutus sum, qui mirati quod in infert essent, cum tamen persuasive crediderint vera fidei; sed illis dictum est quod lux apud illos per quam intelligunt vera, sit {3} (t)lux qualis hiemis in mundo, in qua objecta cum sua pulchritudine et cum suis coloribus aeque apparent, sicut in luce aestatis, sed usque in luce illa torpent omnia, et nihil amoeni laeti sistitur: et quia finis intelligendi vera fuerat {4} gloriatio et inde propter se, quod sphaera finium illorum cum exaltat se versus interiores caelos ad angelos ibi a quibus unice fines percipiuntur, non sufferri possit, sed quod rejiciatur, inde est quod in inferno essent; [4] addebatur quod tales olim prae reliquis dicti fuerint serpentes arboris scientiae quia cum ratiocinantur vita, tunc loquuntur contra vera; et praeterea quod similes sint feminae quae venusta facie est et tamen graveolenter fetet, quae ideo rejicitur ubicumque venit, e societatibus; etiam tales in altera vita cum veniunt ad societates angelicas, actualiter {5} fetent, quod etiam ipsi sentiunt cum ad illas approximant. Inde quoque constare potest quid fides absque vita fidei. @1 ita$ @2 sed$ @3 fit I$ @4 fuerit$ @5 i ita$