478. Quod Adam dicatur, causa est quia vox Hebraea Adam significat hominem; at quod nusquam nomine proprie Adam dictus sed Homo, constat manifeste hic et prius, quod non in singulari sed in plurali dicatur, aut quod de utroque praedicetur tam de viro quam de femina, uterque simul dicitur Homo; quod de utroque, quisque potest ex verbis videre, nam dicitur, 'Vocavit nomen illorum Homo, in die quo creati sunt,' similiter cap. i, 'Faciamus hominem in imaginem nostram,... et dominabuntur in pisces maris,' [vers.] {x} 26, 28; inde quoque constare potest quod non de omnium primo aliquo homine creato, sed de Antiquissima Ecclesia, agatur.