Arcana Coelestia (Potts) n. 4766

Previous Number Next Number See English 

4766. `Et ego quo ego venio?': quod significet ubi nunc Ecclesia, constat a repraesentatione `Reubenis' quod sit fides Ecclesiae in communi, de qua n. 4731, 4734, 4761; et quia Reuben de se dicit `et ego quo ego venio', significatur ubi nunc fides Ecclesiae? seu quod idem, ubi nunc Ecclesia? Quod non Ecclesia sit ubi non caelestis Josephus, hoc est, Dominus (o)quoad Divinum Verum, in specie Divinum Verum quod Humanum Domini Divinum sit, et quod charitas sit essentiale Ecclesiae, proinde charitatis opera, constare potest ab illis quae in hoc capite de utroque ostensa sunt. [2] Si non hoc Divinum Verum recipitur quod Humanum Domini Divinum sit, necessario inde sequitur quod trinum sit quod adorandum, non autem unum, et quoque quod dimidium Domini, nempe Ipsius Divinum, non autem Humanum, quis enim adorat non Divinum? numquid est Ecclesia ubi trinum adoratur unum separatim ab altero, seu quod idem, ubi tres aequaliter coluntur? nam tametsi tres dicuntur unum, usque cogitatio distinguit et facit tres, et solum sermo oris dicit unum;

expendat hoc quisque apud se, cum dicit se agnoscere et credere unum Deum, annon cogitet de tribus; et cum dicit quod Pater sit Deus, Filius sit Deus, et Spiritus sanctus sit Deus, et illi quoque distincti in personas et distincti quoad munia, an cogitare possit quod sit unus Deus nisi ita ut tres inter se distincti unum faciant per concordantiam, et quoque per condescendentiam quatenus unus procedit ab altero; cum itaque tres dii adorantur, ubi tunc Ecclesia? [3] at si solus Dominus, in Quo Trinum perfectum est, et in Quo est Pater et Pater in Ipso, sicut Ipse dicit, Si utique Mihi non credatis, operibus credite, ut cognoscatis et credatis, quod Pater iri velle et Ego in Patre, Joh. x 38:

Qui vidit Me vidit Patrem,... nonne credis Philippe quod Ego in Patre et Pater in Me?... credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me, Joh. xiv [9], 10, 11;

Qui videt Me videt Ipsum Qui misit Me, Joh. xii 45;

Omnia Mea Tua sunt, et Tua Mea, Joh. (x)xvii 10, tunc est Ecclesia Christiana, (m)et est {1} cum manet in hoc {2} quod Dominus dixit,' Primarium omnium praeceptorum est, Audi Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est; ideo amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex omnibus viribus tui; hoc primarium praeceptum: alterum simile hoc, Amabis proximum tuum sicut teipsum; majus his aliud praeceptum non est, Marc. xii 29-31;

quod `Dominus Deus noster' sit Dominus, videatur Matth. iv 7, 10;

xxii 41, 42 [A.V. 43, 44]; (t)Luc. i 16, 17; Joh. xx 28, et quod `Jehovah' in Veteri Testamento dicatur {3} `Dominus' in Novo, n. 2921.(n) [4] Si etiam id Divinum Verum non recipitur et doctrina et vita, quod amor erga proximum, hoc est, charitas sit essentiale Ecclesiae et inde charitatis opera, necessario sequitur quod cogitare verum sit Ecclesiae, non autem cogitare bonum, et sic quod cogitatio hominis Ecclesiae possit in contradictione et oppositione simul esse, nempe cogitare malum et simul cogitare verum, ita per cogitare malum esse cum diabolo, et per cogitare verum esse cum Domino, cum tamen verum et malum nusquam concordant, Nullus potest servire duobus dominis, aut unum odio habebit, et alterum amabit, Luc. xvi 13;

hoc cum statuit et quoque vita confirmat fides separata, utcumque de fidei fructibus loquitur, ubi tunc Ecclesia? @1 ita$ @2 his, quae omnia Jesus dixit$ @3 nominetur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church