Arcana Coelestia (Potts) n. 4756

Previous Number Next Number See English 

4756. `Et transiverunt viri Midianitae negotiatores': quod significet illos qui in vero illius boni, constat ex repraesentatione `Midianitarum' quod sint qui in vero simplicis boni, de qua n. 3242; et ex significatione `negotiatorum' quod sint {1} qui habent cognitiones boni et veri, (o)hae enim sunt divitiae, opes et merces in sensu spirituali, inde negotiari {2} est cognitiones illas sibi comparare et communicare, n. 2967, 4453; hic non cognitiones boni sed veri significantur {3}, nam `Midianitae' sunt qui in vero simplicis boni, ut supra dictum; inde etiam vocantur viri, `viri' enim dicuntur qui in vero, n. 3134, 3309 pr. Ex serie historica hic liquet quod Josephus venditus sit Jishmaelitis, at quod extractus (c)e fovea a Midianitis, et quoque a Midianitis venditus in Aegypto Potiphari; in versu enim ultimo hujus capitis dicitur, `Et Midianitae vendiderunt eum ad Aegyptum Potiphari cubiculario Pharaonis'; autumari potest quia Josephus venditus est Jishmaelitis, quod ab his, non autem a Midianitis, venditus esset in Aegypto; sed usque ita factum est causa repraesentationis rerum quae in sensu interno, nam `Josephus,' hoc est, Divinum Verum, non vendi potest ab illis qui in bono sunt, sed ab illis qui in vero illius boni; causa videbitur in explicatione versus ultimi hujus capitis {4}. @1 i illi$ @2 i enim in sensu interno$ @3 hic qui habent cognitiones veri$ @4 And also in n. 4757,4758.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church