4722. Vers. 18-22. Et viderunt eum e longinquo, et antequam appropinquavit ad illos, et machinati sunt ei ad mori faciendum eum. Et dixerunt vir ad fratrem suum, Ecce dominus somniorum iste venit. Et nunc ite, et occidamus eum, et mittamus eum in unam fovearum, et dicamus, Fera mala comedit eum; et videbimus quid erunt somnia ejus. Et audivit Reuben, et eripuit eum e manu illorum, et dixit, Non percutiamus eum, anima. Et dixit ad illos Reuben, Ne effundatis sanguinem, mittite eum ad foveam illam quae in deserto, et manum ne mittatis in eum; propterea ut eriperet eum e manu illorum, ad reducendum eum ad patrem ejus. `Viderunt eum e longinquo' significat perceptionem Divini Humani Domini remote: `et antequam appropinquavit ad illos, et machinati sunt ei ad mori faciendum eum' significat quod exstinguere vellent Divinum Spirituale quod ex Divino Humano Domini: `et dixerunt vir ad fratrem suum' significat cogitationes eorum mutatus; `Ecce dominus somniorum iste venit' significat quod vana illa: `et nunc ite, et occidamus eum' significat exstinctionem essentialis doctrinae de Divino Humano Domini: `et mittamus eum in unam fovearum' significat inter falsa: `et dicamus, Fera mala comedit eum' significat mendacium ex vita cupiditatum: `et videbimus quid erunt somnia ejus' significat quod praedicationes de Ipso sic falsae et viderentur: `et audivit Reuben' significat confessionem fidei Ecclesiae in communi: `et eripuit eum e manu illorum' significat liberationem: `et dixit, Non percutiamus eum, anima' significat quod non exstinguendum quia vita religionis: `et dixit ad illos Reuben' significat adhortationem: `Ne effundatis sanguinem' significat ne violent sanctum: `mittite eum ad foveam illam quae in deserto' significat quod absconderent interea inter sua falsa: `et manum ne mittatis in eum' significat ne violarent: `propterea ut eriperet eum e manu illorum ad reducendum eum ad patrem ejus' significat ut vindicaret Ecclesiae.