471. Quod ita habitaverint, nempe soli inter se, distincti modo in domos, familias, et gentes, causa erat ut integra sic conservaretur Ecclesia; ut omnes domus et familiae penderent a parente, et sic permanerent in amore et vero cultu; praeter etiam quod unaquaevis domus peculiarem genium distinctum ab altera habuit; nam notum est quod liberi, immo posteri, a parentibus suis trahant genium, et tales notas characteristicas ut ex facie et pluribus aliis dignosci queant; ne itaque indolum fieret confusio, sed distinctio accurata esset, beneplacuit Domino ut sic habitarent: ita Ecclesia repraesentabat ad vivum regnum Domini, nam in regno Domini sunt innumerabiles societates, quaelibet ab altera distincta secundum differentias amoris et fidei: hoc est, quod prius dictum, 'solus vivere'; et hoc est, quod etiam dictum, 'tentoria habitare': et hoc est quod beneplacuit Domino, ut Ecclesia Judaica quoque faceret, quod in domos, in familias, in gentes, distincti essent, et quisque matrimonium contraheret intra familias, eadem causa; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.