4706. `Patris illorum': quod sit Antiquae et Primitivae Ecclesiae, constat a significatione `patris' hic seu Jacobi quod sit Antiqua Ecclesia, de qua supra n. 4680 f; quod etiam sit Ecclesia Primitiva Christiana quae significatur, videatur n. 4690 f; per Ecclesiam Primitivam intelligitur Christiana in suo primordio: sunt in genere quatuor Ecclesiae inter se distinctae, de quibus agitur in Verbo; est illa quae fuerat ante diluvium, et `Homo' appellata {1}; haec est quae vocatur Antiquissima Ecclesia;
est dein quae fuerat post diluvium; haec est quae dicitur Antiqua Ecclesia; tum est illa quae apud Jacobi posteros, quae non fuit Ecclesia sed repraesentativum Ecclesiae; hoc etiam vocatur religiosum; et est quae post Adventum Domini instaurata est et vocatur Ecclesia Christiana, haec est quae {2} in suo primordio (o)dicitur Ecclesia Primitiva. @1 vocata$ @2 sed$