Arcana Coelestia (Potts) n. 4702

Previous Number Next Number See English 

4702. `Et inviderunt ei fratres ejus': quod significet aversionem illorum {1}, constat ex significatione `invidere' quod etiam sit aversio, sicut `odi' et `non loqui ei ad pacem', ut supra n. 4681;

vox enim `invidere' in lingua originali etiam significat aemulari (c)et jurgari {2}, et quia aemulatio et jurgatio est effectus odii, per eandem quoque{3} significatur aversio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church