Arcana Coelestia (Potts) n. 4700

Previous Number Next Number See English 

4700. `Et increpavit eum pater et dixit ei, Quid somnium hoc quod somniasti?': quod significet indignationem, constat ex significatione `increpare' quod sit indignari, et quidem propter praedicationem veri de {1} Divino Humano Domini, quae significatur per `somnium somniare', de qua n. 4682, 4693, 4695; `pater et fratres Josephi' sunt hic religio Judaica ex antiqua; externum illius religionis erat quoad plurimam partem simile externo Ecclesiae Antiquae, internum autem erat in externis apud (c)illos qui ab Antiqua Ecclesia, non autem apud illos qui a {2} religioso Judaico, quia Judaei non aliquod internum agnoverunt, nec hodie agnoscunt; sed usque tamen internum inerat; externum hoc cum suo interno est quod hic dicitur `pater', et externum absque interno quod `fratres'; inde sequitur {3} quod `inviderunt ei fratres ejus,' et `pater ejus custodivit verbum', et per illa {4} significatur aversio illorum qui in externo absque interno sunt, et (o)per haec quod usque veritas maneret in religioso eorum; [2] se habet hoc sicut in Ecclesia Christiana; qui ibi in externo sunt absque interno, in Sacra Cena edunt panem et bibunt vinum, et nihil illud cogitant quam quod faciendum quia mandatum et ab Ecclesia receptum, et quidam eorum credunt quod panis sanctis sit et vinum sanctum, non autem [quod] in pane et vino sanctum ex eo quod `panis' sit sanctum amoris et charitatis in caelo, et quod `vinum' sit sanctum charitatis et fidei ibi, n. 3464, 3735; at qui in cultu externo sunt et simul in interno, ii non adorant panem et vinum, sed Dominum Quem repraesentant, ex Quo sanctum {5} amoris, charitatis et fidei, et hoc non ex doctrina sed ex amore, charitate et fide appropriatis vitae. @1 et I$ @2 in$ @3 A d dicitur, i sequitur. This suggests that sequitur is not used in a causal sense, but merely implies succession, i.e., `hence there follows'.$ @4 per quae$ @5 factum I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church