4679. `Viderunt fratres ejus': quod significet illa quae sunt fidei, et in sensu proximo posteros Jacobi, constat ex significatione `videre' quod sit appercipere et intelligere, de qua n. 2150, (x)2325, 2807, 3764, 3863; et ex repraesentatione `fratrum Josephi' {1} quod sint illa quae sunt fidei; `Josephus' enim in hoc capite repraesentat Divinum Spirituale seu Divinum Verum Domini; et `fratres ejus' repraesentant Ecclesiam quae deflectit a charitate ad fidem, et dein ad fidem separatam a charitate, denique ad falsa, videatur supra n. 4665, 4671; inde est quod per `fratres Josephi' hic significentur illa quae sunt fidei; et quia talis fuit posteritas Jacobi, in sensu proximo significatur illa. @1 i hic$