Arcana Coelestia (Potts) n. 4663

Previous Number Next Number See English 

4663. Qui non sensum internum novit, non aliter putare potest quam quod haec a Domino dicta sint de ultimo quodam die quo congregabuntur omnes in universo terrarum orbe coram Domino, et tunc judicandi; et quoque quod processus judicii prorsus talis sicut describitur in littera, futurus; nempe quod statuet illos a dextris et sinistris, et ita loquetur ad illos; sed qui sensum internum novit et qui ex aliis locis in Verbo didicerat quod Dominus nusquam aliquem judicet ad ignem aeternum, sed quod quisque semet judicet, hoc est, in illum se conjiciat, et quoque qui didicerat quod cujusvis ultimum judicium sit cum moritur, is aliquatenus scire potest quid in genere illa involvunt, et qui interiora vocum novit ex sensu interno et ex correspondentia, is scire potest quid illa in specie significant, quod nempe quisque secundum vitam suam in mundo accipiat mercedem in altera vita. Qui salvationem hominis per solam fidem venditant, 2 ii non aliter illa explicare possunt quam quod illa quae Dominus de operibus {1} loquitur, sint fructus fidei, et quod hos solum memoraverit propter simplices qui non mysteria norunt; sed sit secundum opinionem illorum, usque inde patet quod fructus fidei sint qui beatum et felicem faciunt hominem post mortem; fructus fidei non aliud sunt quam vita secundum praecepta fidei, consequenter quod vita secundum illa salvet, non autem fides absque vita; homo enim post mortem secum fert omnes vitae suae status, sic ut talis sit qualis fuerat in corpore; qui nempe in vita corporis contempserat alios prae se, etiam in altera vita alios prae se contemnit; qui odio habuerat proximum in vita corporis, etiam in altera vita proximum odio habet; quique dolis egerat contra socios in vita corporis, etiam dolis agit contra socios in altera vita, et sic porro; quisque naturam quam induerat in vita corporis, retinet in altera vita; et notum est quod natura expelli nequeat, et si expellitur, quod nihil vitae remaneat; inde nunc est 3 quod opera charitatis a Domino solum memorentur; qui enim in operibus charitatis est, seu quod idem, in vita fidei, is in facultate est recipiendi fidem, si non in corpore, usque in altera vita; at qui non in operibus charitatis est, seu in vita fidei, {2}nullatenus in aliqua facultate est recipiendi fidem, neque in corpore, neque in altera vita; malum enim nusquam concordat cum vero, sed (t)unum rejicit alterum;

{3}sique illi qui in malo sunt, loquuntur vera, loquuntur illa ex ore et {4}non ex corde, et sic usque longissime a se invicem absunt. @1 i ibi$ @2 nusquam$ @3 si$ @4 nusquam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church