Arcana Coelestia (Potts) n. 4658

Previous Number Next Number See English 

4658. Ad interiora auris pertinent illi qui interioris auditus visum habent, et {1}oboediunt quae spiritus ejus ibi dictat, et dictamina ejus congruenter proferunt; quales illi sunt, etiam ostensum est. Appercipiebatur sonorum quoddam penetrans ab infra juxta sinistrum latus usque ad aurem sinistram; animadverti quod essent spiritus qui ita eniti conabantur, sed quales essent, non potui scire; quando autem enisi sunt, loquebantur mecum, dicentes quod fuerint logici et metaphysici, et quod talibus immerserint cogitationes suas, absque alio fine quam ut eruditi audirent, et sic ad honores et {2} opes venirent, lamentantes quod nunc miseram vitam agant, ex causa quia absque alio usu imbuerunt illa et sic non rationale suum per illa perfecerunt; erat loquela illorum tarda et mute sonans. Interea locuti sunt inter se bini supra caput, et cum quaesitum 2 quinam essent, dictum quod unus illorum esset famigeratissimus quidam in orbe litterato, et dabatur mihi credere quod esset Aristoteles; alter quinam esset, non dicebatur; ille tunc mittebatur in statum in quo fuit cum vixit in mundo; quilibet enim in statum suae vitae quem habuit in mundo, facile mitti potest quia omnem vitae suae statum secum habet: {3}at quod miratus, {4}applicabat se ad dextram aurem et ibi {5}loquebatur rauce sed usque sine; ex loquelae ejus sensu appercepi quod is prorsus alio genio esset quam scholastici illi qui primum {6}emerserunt, quod nempe is ex cogitatione sua excluserit illa quae scripserat et inde philosophica sua produxerit, sic ut termini quos invenit et quos imposuit rebus cogitationis, essent formulae {7}quibus descripsit interiora, tum quod ex jucundo affectionis et {8}desiderio sciendi illa quae essent cogitationis, ad talia excitatus fuerit, et quod secutus oboedienter {9} quae dictaverat ejus spiritus; quapropter is ad dextram aurem {10}se applicuit; aliter quam (t)asseclae ejus qui scholastici vocantur, qui non ex cogitatione ad terminos sed a terminis ad cogitationes eunt, ita via contraria; et plures illorum ne quidem ad cogitationes, sed solum haerent in terminis, quos si applicant, est ad confirmandum quicquid volunt, et ad imponendum in falsis speciem veri secundum cupidinem persuadendi; inde illis philosophica sunt media insaniendi potius quam sapiendi, 3 et inde illis tenebrae loco lucis. Locutus cum illo dein de Scientia Analytica, et dabatur dicere quod puerulus per dimidium horae plus philosophice, analytice, et logice loquatur, quam ille potuisset per volumina describere, ex causa quia omnia cogitationis et inde loquelae humanae sunt analytica quorum leges sunt ex mundo spirituali; et qui artificialiter ex terminis cogitare vult, quod is non absimilis sit saltatori qui vult discere saltare ex scientia motricium fibrarum et musculorum, in qua si haereret animus ejus cum saltat, tunc vix movere posset pedem; et tamen is absque scientia illa movet omnes fibras motrices sparsas circum universum corpus, et applicate pulmones, diaphragma, latera, brachia, collum, et reliqua {11}, quibus omnibus describendis non sufficerent volumina; et quod similiter se habeat cum illis cui ex terminis volunt cogitare; haec ille approbavit, dicens si illa via addiscantur, quod inverso ordine procedant; addens, si quis fatuus esse velit, {12} ita procedat, sed cogitet 4 jugiter de usu et ex interiore. Dein mihi ostendit qualem ideam habuerat de Summo Numine, quod nempe repraesentaverit sibi Illum facie humana circum caput cinctum circulo radioso; et quod nunc sciat quod Dominus sit Ipse Ille Homo et quod circulus radiosus sit Divinum ab Ipso, quod non modo influit in caelum sed etiam in universum, {13}ac disponit et regit illa; addens, qui caelum disponit et regit, etiam disponit et regit universum quia unum ab altero separari nequit; et quoque dixit quod crediderit solum unum Deum, cujus attributa et qualitates insigniverant tot nominibus quot alii deos coluerunt. 5 Visa mihi mulier quae exporrigebat manum suam volens genam mulcere, quod cum miratus sum, dixit quod cum (t)in mundo fuit, talis mulier ei {14}saepe visa sit quae quasi mulceret ejus genam, et quod ejus manus pulchra fuisset; spiritus angelici dicebant quod tales priscis quandoque visae fuerint et ab illis vocatae `Pallades', et quod apparuerit ei ex spiritibus qui {15}cum homines antiquis temporibus vixerunt, delectati fuerunt ideis et indulserunt cogitationibus, sed absque philosophia, et quia tales apud illum fuerunt et delectati illo quia cogitavit ab interiore, repraesentative talem mulierem stiterunt. 6 Ultimo indicavit qualem ideam habuerat de anima seu spiritu hominis, quem vocabat `pneuma', quod nempe esset inconspicuum vitale sicut aliquid aetheris; et dixit quod noverit spiritum suum victurum post mortem quia esset essentia ejus interior quae non potest mori quia potest cogitare; et quod praeterea de eo non distincte cogitare potuerit, sed modo obscure, quia aliunde {16}de illo aliquam cognitionem non habuerat quam ex se, et parumper etiam ex antiquis. Praeterea Aristoteles est inter sanos spiritus in altera vita, et plures ejus asseclae inter fatuos. @1 obediant$ @2 i ad$ @3 sed$ @4 applicuit$ @5 loquutus$ @6 EU has ascenderunt$ @7 EU i vocum$ @8 delectatione$ @9 i illa$ @10 supplied from EU 38$ @11 i membra$ @12 i is$ @13 addens, quod qui caelum regit, etiam regat universum$ @14 saepius$ @15 antiquo tempore vixerunt qui$ @16 ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church