Arcana Coelestia (Potts) n. 4653

Previous Number Next Number See English 

4653. Spiritus qui auditui correspondent, seu qui auris provinciam constituunt, sunt qui in oboedientia simplici sunt, qui nempe non ratiocinantur num ita sit sed quia ita esse ab aliis dicitur, credunt quod ita sit; inde possunt vocari `oboedientiae'; quod illi tales sint, est quia auditus se habet ad loquelam sicut passivum ad activum suum, ita sicut qui audit loquentem et acquiescit; inde etiam in communi sermone audiens esse alicui est oboediens esse, et auscultare voci {1} est oboedire; interiora enim sermonis hominis quoad plurem partem a correspondentia traxerunt originem, ex causa quia spiritus hominis est inter spiritus qui in altera vita, et ibi cogitat, quod homo prorsus nescit et homo corporeus nec scire vult. @1 i etiam$

4653a. {1}Sunt plures differentiae spirituum qui correspondent auri, hoc est, functionibus et muniis ejus; sunt qui ad singula organula ibi referuntur, qui nempe ad {2}aurem externam, qui ad membranam ibi quae tympanum auris vocatur, ad membranas interiores quae fenestrae dicuntur, qui ad malleum, stapedem, incudem, cylindros, cochleam, et sunt qui ad interiora adhuc, usque ad illa substantiata quae propiora sunt spiritu, et quae tandem in spiritu, et ultimo intime conjunguntur cum illis qui pertinent ad visum internum, a quibus distinguuntur per id quod non ita discernant, sed sicut patientes illis {3} adstipulentur. @1 A here repeats 4653$ @2 auriculam$ @3 i ut agentibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church