4644. Hic quia agitur de Bono quod Divinum fuit Domino ex nativitate, deque conjunctione illius Boni cum vero et bono quod Ipse Sibi ut homo natus acquisivit, et quoque de derivationibus inde; et quia haec talia sunt quae, ut dictum, non cadunt in intellectum, ne quidem angelicum, ideo non singulariter explicari possunt; et praeterea sunt mera nomina, per quae Divinum illud cum ejus derivationibus describitur, et mera nomina explicare absque aliquo sensu historico qui praecedit et {1} sequitur {2} ex quo lux confirmans, foret rem in dubium mittere; pauci enim possunt credere utcumque cis ostenditur, quod res significentur per nomina in Verbo; ex his causis licet solum transcribere illa quae in hoc capite, et adjungere aliquid explicationis in communi per talia quae captui adaequata possunt esse, quae modo adumbrationes sunt;
nam quae in Divino sunt, nusquam alicui apparent, sed quae ex Divino apparent communissime secundum intellectum in quem cadunt, {3}et hoc solum ut umbrae. Praeterea sciendum quod nemo hominum in aliquod bonum nascatur sed unusquisque in malum, in malum interius ex patre 2 et in malum exterius a matre; hereditarium enim {4}cuivis est malum, sed solus Dominus natus et in bonum inque ipsum Divinum Bonum, quantum a Patre; Divinum hoc Bonum in quod Dominus natus, est de quo hic agitur; derivationes ejus sunt quae exstiterunt in Humano Domini quando id Divinum fecit, et per quas glorificavit illud; inde est quod adjungi queat aliquid explicationis in communi. @1 i qui$ @2 i et$ @3 at$ @4 cujusvis$