Arcana Coelestia (Potts) n. 4636

Previous Number Next Number See English 

4636. Quod per hanc parabolam Dominus adventum Suum descripserit, constat a singulis, et a fine {1} ubi dicit, `Vigilate itaque, quia non scitis diem, neque horam, in qua Filius hominis venturus est';

sicut etiam in praecedente capite xxiv, ubi de adventu Suo expresse loquitur, Vigilate ergo, quia non scitis, qua hora Dominus vester venturus est, vers. 42;

quod adventus Ipsius sit consummatio saeculi seu ultimum tempus Ecclesiae, prius ostensum est. @1 i ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church