4626. Cum aliquis spiritus advenit, etiamsi adhuc e longinquo et in occulto est, usque praesentia ejus percipitur quoties Dominus id concedit ex sphaera quadam spirituali, et ex illa noscitur qualis ejus vita est, qualis ejus affectio, et qualis ejus fides{1};
angelici spiritus qui in exquisitiore perceptione sunt, inde sciunt innumerabilia de statu vitae et fidei ejus: hoc mihi multoties ostensum est. Hae sphaerae, quando Domino beneplacet, etiam in odores vertuntur; ipse odor manifeste sentitur; quod sphaerae illae vertantur in odores, est quia odor correspondet perceptioni, et quia perceptio est quasi odor spiritualis, inde etiam odor descendit; sed videantur quae de his prius ab experientia allata sunt; de sphaeris, n. 1048, 1053, 1316, 1504-1519, 1695, 2401, 2489, 4464; de perceptione, n. 483, 495, 503, 521, 536, 1383, 1384, 1388, 1391, 1397, 5398, 1504, 1640; de {2}odoribus inde, n. 1514, 1517-1519, 1631, 3577. @1 i est$ @2 odore$