Arcana Coelestia (Potts) n. 4623

Previous Number Next Number See English 

4623. Sed sciendum quod vita sensitiva spirituum duplex sit, nempe realis et non realis; distincta est una ab altera in eo quod omne id reale sit quod apparet illis qui in caelo, sed omne id non reale quod illis qui in inferno; quicquid enim venit ex Divino, hoc est, a Domino, hoc reale est, nam venit ab ipso Esse rerum et ex Vita in se; sed quicquid venit ex proprio spiritus, hoc non reale est, quia (t)non venit ex Esse {1}rerum et non ex Vita in se; qui in affectione boni et veri sunt, illi in vita Domini sunt, ita in vita reali, nam in bono et vero per affectionem Dominus est praesens, sed qui in malo et falso sunt per affectionem, illi in vita proprii sunt, ita in vita non reali, nam in malo et falso Dominus non est praesens. Reale a non reali in eo distinguitur quod reale actualiter sit qualiter apparet, et quod non reale actualiter non ita sit qualiter apparet. Qui in inferno sunt, habent aeque sensationes, et non sciunt 2 aliter quam quod realiter seu actualiter ita sit prout sentiunt, sed usque cum inspectantur ab angelis, tunc apparent eadem sicut phantasmata (c)et disparantur, et ipsi non sicut homines, sed sicut monstra; loqui etiam datum est cum illis de hac re, et quidam eorum dixerunt quod credant realia esse, quia vident et tangunt illa, addentes quod sensus non possit fallere; sed respondere datum quod usque non realia sint, et hoc esse inde quia in contrariis sunt seu in oppositis Divino, nempe in malis et falsis, utcumque {2}illa ut realia iis apparent; et praeterea ipsi, quatenus in cupiditatibus {3}mali et in persuasionibus falsi sunt, non {4}sint nisi quam phantasiae quoad cogitationes, et ex phantasiis aliquid videre est videre illa quae realia sunt ut non realia, et illa quae non realia ut realia; et nisi, ex Divina Domini misericordia, illis donatum esset ita sentire, nullam vitam sensitivam haberent, proinde nullam vitam, nam sensitivam facit omne vitae: omnem experientiam de his afferre, foret perplures 3 paginas implere. Caveant itaque sibi {5}cum in alteram vitam veniunt, ne illudantur; sciunt enim mali spiritus coram illis qui recentes e mundo veniunt, varias illusiones sistere, et si non possunt fallere, usque tentant per illas persuadere quod nihil reale sit, sed quod idealia omnia, etiam quae in caelo. @1 in se$ @2 illis illa ut realia apparent$ @3 et falsitatibus$ @4 sunt$ @5 qui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church