Arcana Coelestia (Potts) n. 4608

Previous Number Next Number See English 

4608. `Et filii Bilhae ancillae Rachelis, Dan et Naphtali': quod significent sequentia interioribus inservientia, constat ex repraesentatione `Bilhae ancillae Rachelis' quod sit affectio sequens inserviens affectioni veri interioris pro medio, de qua n. 3849; `ancilla' etiam est medium inserviens conjunctioni, n. 3913, 3917, 3931; `filii ejus sunt talia media; (m)per bona et vera sequentia intelliguntur illa bona et vera quae non immediate intrant, sed quae inde derivantur et sicut famulae adjunguntur, tum etiam quae sunt mediantia et promoventia:(n) essentialia eorum repraesentantur per `Danem et Naphtali'; per `Danem' in supremo sensu justitia et misericordia in interno sanctum fidei, et in externo bonum vitae, n. 3921, 3923; et per `Naphtali' in supremo sensu propria potentia, in interno tentatio in qua vincit, et in externo resistentia a naturali homine, n. 3927 3928; haec sunt essentialia meliorum inservientium bonis et veris interioribus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church