4595. `Et statuit Jacob statuam super sepulcrum illius': quod significet sanctum veri spiritualis resurrecturi ibi, constat a significatione `statuae' quod sit sanctum veri, de qua n. 4580, hic veri spiritualis ex caelesti, quia de illo (o)vero agitur; et ex significatione `sepulcri' quod sit resurrectio, de qua n. 2916, 2917, 3256.