Arcana Coelestia (Potts) n. 459

Previous Number Next Number See English 

459. Caeli sunt tres, Primum est ubi spiritus boni, Secundum ubi spiritus angelici, Tertium ubi angeli: distinguuntur tam spiritus quam spiritus angelici et angeli, in caelestes et in spirituales, caelestes sunt qui per amorem fidem acceperunt a Domino, sicut illi qui ex Antiquissima Ecclesia, de quibus actum: spirituales sunt qui per cognitiones fidei acceperunt a Domino charitatem, ex qua accepta agunt. Continuatio sequitur in fine hujus capitis.

CAPUT V 1. HIC liber nativitatum Hominis, die quo creavit DEUS Hominem; in similitudinem DEI fecit illum. 2. Masculum et feminam creavit illos; et benedixit illis; et vocavit nomen illorum Homo, die quo creati sunt. 3. Et vixit Homo triginta et centum annis; et genuit in similitudinem suam, secundum imaginem suam; et vocavit nomen ejus Sheth. 4. Et fuerunt dies Hominis, postquam genuit illum Shethum, octingenti anni; et genuit filios et filias. 5. Et fuerunt omnes dies Hominis, quibus vixit, nongenti anni et triginta anni; et mortuus est. 6. Et vixit Sheth quinque annis et centum annis, et genuit Enosh. 7. Et vixit Sheth, postquam genuit illum Enoshum, septem annis et octingentis annis; et genuit filios et filias. 8. Et fuerunt omnes dies Shethi, duodecim anni et nongenti anni; et mortuus est. 9. Et vixit Enosh nonaginta annis, et genuit Kenan. 10. Et vixit Enosh, postquam genuit illum Kenanem, quindecim annis et octingentis annis; et genuit filios et filias. 11. Et fuerunt omnes dies Enosh, quinque anni et nongenti anni; et mortuus est. 12. Et vixit Kenan septuaginta annis, et genuit Mahalalel. 13. Et vixit Kenan, postquam genuit illum Mahalalelem, quadraginta annis et octingentis annis; et genuit filios et filias. 14. Et fuerunt omnes dies Kenanis, decem anni et nongenti anni; et mortuus est. 15. Et vixit Mahalalel quinque annis et sexaginta annis, et genuit Jared. 16. Et vixit Mahalalel, postquam genuit illum Jaredum, triginta annis et octingentis annis; et genuit filios et filias. 17. Et fuerunt omnes dies Mahalalelis, quinque et nonaginta anni et octingenti anni; et mortuus est. 18. Et vixit Jared duobus et sexaginta annis et centum annis, et genuit Hanoch. 19. Et vixit Jared, postquam genuit illum Hanochum, octingentis annis; et genuit filios et filias. 20. Et fuerunt omnes dies Jaredi, duo et sexaginta anni et nongenti anni; et mortuus est. 21. Et vixit Hanoch quinque et sexaginta annis, et genuit Methushelah. 22. Et ambulavit sibi Hanoch cum Deo, postquam genuit illum Methushelahum, trecentis annis; et genuit filios et filias. 23. Et fuit omnes dies Hanochi, quinque et sexaginta anni et trecenti anni. 24. Et ambulavit sibi Hanoch cum Deo, et non amplius, quia sumpsit illum Deus. 25. Et vixit Methushelah septem et octoginta annis et centum annis; et genuit Lamech. 26. Et vixit Methushelah, postquam genuit illum Lamechum, duobus et octoginta annis et septingentis annis; et genuit filios et filias. 27. Et fuerunt omnes dies Methushelah, novem et sexaginta anni et nongenti anni; et mortuus est. 28. Et vixit Lamech duobus et octoginta annis et centum annis; et genuit filium. 29. Et vocavit nomen ejus Noah; dicendo, Is consolabitur nos ab opere nostro et a dolore manuum nostrarum ex humo, cui maledixit JEHOVAH. 30. Et vixit Lamech, postquam genuit illum Noahum, quinque et nonaginta annis et quingentis annis; et genuit filios et filias. 31. Et fuit omnes dies Lamechi, septem et septuaginta anni e septingenti anni; et mortuus est. 32. Et fuit Noah filius quingentorum annorum; et genuit Noah Shem, Ham et Japheth.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church