4563. `Moriebatur Deborah nutrix Rebeccae': quod significet malum hereditarium quod expulsum, constat ex significatione `meri' quod sit finis seu quod tale esse desinat, de qua n. 494, 3253, 3259, 3276, hic itaque expulsum, quia agitur de malo hereditario; (o)et ex repraesentatione `Deborae quae nutrix Rebeccae' quod sit {1} malum hereditarium; nutrix quatenus nutrit et lactat infantem, proprie significat insinuationem innocentiae per caeleste spirituale nam `lac' est caeleste spirituale, n. 2184, et `infans' quem lactat, est innocentia, n. 430, 1616, 2126, 2305, 2306; sed hic per `Deboram nutricem Rebeccae' significatur id quod acceptum fuit a matre, et nutritum ab infantia; quod hoc fuerit malum hereditarium a matre contra quod Dominus pugnavit, constare potest ex illis quae de hereditario illo, n. 1414, 1444, (x)1573 ostensa sunt; et quod id expulerit ut tandem non esset illius Mariae, n. 2159, 2574, 2649, 3036. [2] Notum est quod homo ab utroque parente malum trahat, et quod hoc malum dicatur malum hereditarium; in id itaque nascitur, sed usque non se manifestat priusquam homo adolescit et ex intellectu et inde voluntate agit, interea latet reconditum, praecipue in infantia; et quia ex misericordia Domini nemo in culpam venit propter hereditarium, sed propter actuale, n. 966, 2308, ac hereditarium non actuale potest fieri antequam homo ex proprio intellectu et ex propria voluntate agit, ideo infantes a Domino per infantes et angelos {2} ducuntur, inde apparent in statu innocentiae, latet usque hereditarium malum in singulis quae agunt, n. 2300, 2307, 2308; hoc cedit illis in nutritionem, seu est quasi nutrix usque ad tempus judicii eorum, n. 4063, et tunc si regenerantur, a Domino perducuntur in statum novae infantiae, et tandem in sapientiam caelestem, ita in genuinam infantiam, hoc est, in innocentiam, nam genuina infantia seu innocentia habitat in sapientia, n. 2305, 3183; differentia est quod innocentia infantiae extra sit, et malum hereditarium intra, sed innocentia sapientiae est intra, et malum actuale et hereditarium extra: ex his et pluribus quae prius dicta sunt, patet quod malum hereditarium sit quasi nutritium a prima infantia usque ad aetatem novae infantiae;
inde est quod per `nutricem' significetur malum hereditarium, et quod quoque per nutricem significetur insinuatio innocentiae per caeleste spirituale. [3] Quia de dispositione et ordinatione verorum a bono in Naturali Domini in sensu interno ordinatione verorum a bono in Naturali Domini in sensu interno in hoc capite agitur, et inde progressione ad interiora, (o)n. 4536, ideo etiam de malo hereditario quod expulsum sit, agitur; haec causa est quod in hoc versu memoretur de Deborah nutrice Rebeccae quod `mortua et sepulta sub quercu,' quae res non tanti momenti fuisset ut per illam interpolaretur series nisi talia involveret. [4] Ipsum arcanum quod per nutricem Rebeccae in specie significatur, nondum potest detegi; sciendum prius est qualis influxus est rationalis in naturale, quod nempe sit a bono rationalis immediate in bonum naturalis, et quod sit a bono rationalis mediate per verum ibi in bonum veri naturalis ex {3} mediato influxu per verum rationalis seu `Rebeccam'; de influxu hoc mediato et immediato videatur n. 3314, 3573; (m)hoc prius sciendum est antequam arcanum {4} in specie sciri {5} possit cur per `nutricem Rebeccae' significetur (o)et describatur hic malum hereditarium; inde enim constare potest quale hoc fuit. {6} (n), @1 i hic$ @2 i a Domino I$ @3 i quod $ @4 before prius$ @5 detegi$ @6 tum quale hoc sit$