Arcana Coelestia (Potts) n. 4555

Previous Number Next Number See English 

4555. `Et fuit terror Dei super urbes quae circumcirca illos, et non persecuti post filios Jacobi': quod significet quod falsa et in non potuissent accedere, constat ex significatione `terroris Dei' quod sit tutela, de qua sequitur; ex significatione `urbium quae circum illos' quod sint falsa et mala; `urbes' enim in genuino sensu sunt vera doctrinae, et in opposito falsa {1} doctrinae, n. 402, (x)2449, 2943, 3216, 4478, 4492, 4493; quod per `urbes' hic quoque mala significentur est quia etiam habitatores intelliguntur, qui in genuino sensu sunt bona, ita in opposito mala, n. 2268, 2451, 2712; et ex significatione `non persequi post illos' quod sit non posse accedere. [2] Quod `terror Dei, sit tutela, illustrari potest ab illis quae fiunt in altera vita; ibi inferna nusquam possunt accedere ad caelum, nec mali spiritus ad aliquam societatem caelestem, quia in terrore Dei sunt; cum enim mali spiritus approximant ad aliquam societatem caelestem, subito in anxietates et cruciatus cadunt {2}, et qui aliquoties in illos inciderant, illi non audent approximare; quod non ausint, est quod intelligitur per `terrorem Dei' in sensu interno; non quod Deus seu Dominus terreat illos, sed quia in falsis et malis sunt, ita in opposito bonis et veris, et ipsa falsa et mala faciunt cum approximant {3} ad bona et vera, quod angantur et crucientur. @1 i sensu$ @2 incidunt$ @3 appropinquant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church