4537. SENSUS INTERNUS
Vers. 1-4. Et dixit Deus ad Jacobum, Surge, ascende Bethelem, et commorare {1} ibi, et fac ibi altare Deo viso ad te in fugiendo te a coram Esau fratre tuo. Et dixit Jacob ad domum suam, et ad omnes qui cum illo, Removete deos alienigenae, qui in medio vestri, et purificemini et mutate vestes vestras. Et surgamus, et ascendamus Bethelem, et faciam ibi altare Deo respondenti mihi in die angustiae meae, et fuit mecum in via quam ambulavi. Et dederunt ad Jacobum omnes deos alienigenae, qui in manu illorum, et inaures quae in auribus illorum; et abscondidit illa Jacob sub quercu quae juxta Shechem. `Dixit Deus ad Jacobum' significat perceptionem naturalis boni, quale nunc Jacobus, ea Divino: `Surge, ascende Bethelem' significat de Naturali Divino: `et commorare {1} ibi' significat vitam: `et fac ibi altare Deo viso ad te' significat ibi sanctum: `in fugiendo te a coram Esavo fratre tuo' significat cum verum praelatum bono: `et dixit Jacob ad domum suam, et ad omnes qui cum illo' significat dispositionem in bono naturali, quali tunc: `Removete deos alienigenae qui in medio vestri' significat quod rejicerentur falsa: `et purificemini et mutate vestes vestras' significat sanctitatem induendam: `et surgamus et ascendamus Bethelem' significat Naturale Divinum: `et faciam ibi altare Deo' significat sanctum in quo interiora terminantur: `respondenti mihi in die angustiae meae' significat in statu praeferentiae veri prae bono: `et fuit mecum in via quam ambulavi' significat Divinam Ipsius Providentiam: `et dederunt ad Jacobum omnes deos alienigenae, qui in manu illorum' significat quod rejiceret omnia falsa quantum possibile: `et inaures quae in auribus illorum' significat actualia: `et abscondidit illa Jacob sub quercu quae juxta Shechem' significat rejectionem aeternum:
`quercus juxta Shechem' est naturale fallax. @1 mane$