4516. `Perturbastis me ad fetere faciendum me habitatori terrae':
quod significet quod abominarentur illi qui ab Ecclesia Antiqua, constat a significatione `perturbare me ad fetere faciendum me' quod sit facere ut abominentur; (o)et ex significatione `habitatoris terrae' quod hic sint illi qui ab Ecclesia Antiqua;
per `terram' enim significatur Ecclesia, n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 f., 2928, 3355, 4447, ita per `habitatorem terrae' illi qui ab Ecclesia, hic ab Ecclesia Antiqua, quia haec adhuc apud aliquas gentes in terra Canaane perstabat;
apud {1} populum e Jacobo non prius institutum fuit repraesentativum Ecclesiae quam cum Antiqua illa prorsus periit;
quod etiam significatur per id quod posteri ex Jacobo non prius in terram Canaanem admissi fuerint, quam cum consummata est iniquitas habitatorum terrae {2}, sicuti dicitur Gen. xv 16; non enim prius aliqua nova Ecclesia instauratur quam cum prior vastata est. @1 i et$ @2 ibi$