4508. `Et omnes opes illorum': quod significet omnia scientifica quae sibi acquisiverunt, constat ex significatione `opum' quod sint scientifica, ut constare potest a multis locis in Verbo; opes enim spirituales, ita in spirituali sensu intellectae, non aliud sunt;
illae, {1} quatenus sciuntur, scientifica sunt; haec in {2} regno Domini, proinde in Ecclesia, pro opibus sunt, quod ex Verbo alibi, ex Divina Domini Misericordia, confirmabitur. @1 i quam cognitiones boni et veri, quae$ @2 i enim$