Arcana Coelestia (Potts) n. 4495

Previous Number Next Number See English 

4495. `Factum in die tertio': quod significet continuum usque ad finem, constat a significatione `diei tertii' quod sit completum a principio ad finem, de qua n. 2788, ita (o)quoque continuum; quod `dies tertius' id significet, vix credere possunt illi qui putant historica Verbi solum historica mundana esse, et modo sancta quia in codice sacro sunt; sed quod non solum ipsa historica Verbi involvant (t)spiritualia et caelestia quae non exstant in littera, sed etiam omnes voces, et praeterea omnes numeri, in explicationibus quae praecedunt: ostensum est; quod ita (t)se res habeat, ex Divina Domini Misericordia: constabit adhuc melius {1} in propheticis, quae non ita mentem in sensu litterae quoad seriem tenent prout historica: at quod numerus {2} ternarius {3}, sicut etiam numerus septenarius, (o)ut et numerus duodenarius, (o)arcana involvant, nulli non qui Verbum (x)quoad interior: ejus scrutatur, constare potest; et si in illis numeris, sequitur quod etiam in reliquis numeris qui in Verbo, arcanum sit, {4} nam Verbum ubivis sanctum est; quandoque cum locutus (o)sum cum angelis, visi {5} sunt numeri quasi scripti ante oculos, sicut qui in carta in claro die et perceptum quod ipsae res, de quibus locuti sunt in tales numero cadant, a qua experientia etiam {6} scire datum (o)est quod unusquisque numerus in {7} Verbo aliquod arcanum contineat; hoc manifeste videri {8} potest ab his apud Johannem, Mensus est murum sanctae Hierosolymae centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli, Apoc. xxi 17:

et alibi, Qui habet intelligentiam, computato numerum bestiae, numerus enim hominis est, nempe numerus ejus est sexcenta sexaginta sex, xiii 18;

quod prior numerus, nempe centum quadraginta quatuor sit ex duodecim in se multiplicatis et quod numerus sexcenta sexaginta sex sit ex numero ternario (o)et seno, patet; quid `sancti autem' involvant, constare potest ex sancto numeri duodecim, de quo {9} videatur n. 577, 2089, 2129 f., 2130 f., 3272, 3858, 3913, et de sancto numeri ternarii, n. 720, 901, 1825, 2788, 4010; [3] hic numerus, `nempe' ternarius, quia significabat {10} completum usque ad finem, ita unam periodum magnam vel parvam, ideo in Ecclesia repraesentativa receptus est, et adhibebatur quoties tale significaretur, (o)etiam in Verbo in quo omnia et singula significant, ut constare potest ab his locis {11;

(m)Quod irent iter trium dierum et sacrificarent, Exod. iii 18: v 3:

quod parati essent ad (t)diem tertium, quia die tertio descenderet Jehovah super montem Sinai, Exod. xix 11, 15, 16, 18:

quod de carne sacrificii nihil relinqueretur ad diem tertium, Lev. vii 16-18; xix 6, 7:

quod super immundum spargeretur aqua separationis die tertio et die septimo, Num. xix 11 ad fin.:

et quod qui tetigerunt occisum in bello, mundarentur die tertio et die septimo, Num. xxxi 19-25(n):

[4] quod Joshua mandaverit populo ut intra tres dies transirent Jordanem, Jos. i 11; iii 2:

quod Jehovah ter vocaverit Samuelem, et ter Samuel cucurrerit ad Eli, et quod tertia vice intellexerit Eli quod Jehovah vocaret Samuelem, 1 Sam. iii 1-8:

quod Jonathan diceret ad Davidem, quod occultaret se in agro ad vesperam tertiam; (o)et quod Jonathan mitteret ad illum crastino tertio, et revelaret animum patris sui: et quod Jonathan tunc ad latus lapidis jacularetur tres sagittas: et quod post illud David se incurvaverit tribus vicibus ad terram coram Jonathane, 1 Sam. xx 5, 12, 19, 20, 35, 36, 41:

quod tria proposita sint Davidi, ut ex illis unum eligeret, vel quod ventura fames septem annis, vel tribus mensibus fugiturus pro hostibus, vel futura tribus diebus pestis in terra, 2 Sam. xxiv 11-13 [5] quod Rehabeam diceret ad coetum Israelis, qui petebant ut allevarentur a jugo patris ejus, quod abirent tres dies et reverterentur; et quod venerint ad Rehabeamum die tertio, sicut dixit rex, Revertimini ad me die tertio, 1 Reg. xii 5, 12:

quod Elias se mensus super filium viduae tribus vicibus, 1 Reg. xvii 21:

quod Elias dixerit, ut funderent aquam super holocaustum et ligna tertia vice, et tertia vice fecerunt, 1 Reg. xviii 34 quod Jonas fuerit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, Jon. ii 1 [A.V. i 17]; Matth. xii (x)40:

quod Dominus locutus de homine qui plantavit vineam, quod miserit tribus vicibus servos, et postea filium, Marc. xii 2, 4-6; Luc. xx 12, 13 quod de Petro, quod ter abnegaturus Ipsum, Matth. xxvi 34; Joh.xiii 38:

quod dixerit ad Petrum tribus vicibus, Amasne Me? Joh. xxi 15-17. [6] Ex his {12} et pluribus aliis in Verbo constare potest quod in numera ternario fuerit arcanum, et quod numerus ille {13} inde inter significativa {14} in Ecclesiis antiquis receptus sit; quod significet integram periodum Ecclesiae ac rerum in Ecclesia, ita magnam vel parvam, patet, proinde completum et quoque continuum usque ad finem; ut manifeste apud Hosheam, Jehovah vivificabit nos post biduum, in {15} die tertio eriget {16} nos, et vivemus coram Ipso, vi 2. @1 clarius$ @2 i dies tertius et in genere$ @3 i arcanum involvat$ @4 arcana (after etiam) sint (after Verbo)$ @5 i mihi$ @6 etiam cadant, inde quoque ut ab experientia viva$ @7 i qui$ @8 constare$ @9 quod numerus 12 et numerus 3 significant, de sancto numeri 12$ @10 significat$ @11 sicut$ @12 i omnibus$ @13 is numerus$ @14 repraesentativa$ @15 et i$ @16 egerit I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church