Arcana Coelestia (Potts) n. 4482

Previous Number Next Number See English 

4482. `Et terra ecce lata spatiis coram illis': quod significet extensionem, nempe veri quod est doctrinae, constat a significatione `terrae' quod sit Ecclesia, de qua mox supra n. 4480; et ex significatione `lata spatiis' quod sit extensio quoad vera, ita quoad illa quae sunt doctrinae: in Verbo quae describuntur secundum mensuras, in sensu interno non significant mensuras sed qualia status; mensurae enim involvunt spatia, et in altera vita non sunt spatia sicut nec tempora, sed illis correspondent status, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387, 3404, 4321; et quia ita, longitudines, latitudines et altitudines, quae {1} sunt spatii mensurati, significant talia quae sunt status; quod longitudo significet {2} sanctum, altitudo bonum, et latitudo verum, videatur n. 650, 1613, 3433, 3434; inde est {3} quod per `terram latam spatiis' significetur extensio veri quod est doctrinae in Ecclesia. [2] Qui non novit dari in Verbo (t)aliud spirituale quam quod exstat in sensu litterali, non potest aliter quam mirari quod dicatur per `terram latam spatiis' significari extensionem veri quod est doctrinae in Ecclesia; sed quod usque se ita habeat, constare potest a locis ubi latitudo in Verbo nominatur: ut apud Esaiam, Asshur ibit per Jehudam, inundabit et transibit, usque ad collum pertinget, et erunt extensiones alarum ejus plenitudo latitudinis terrae, viii 8:

apud Davidem, Jehovah non conclusisti me in manum inimici, stare fecisti in latitudine pedes meos, Ps. xxxi 9 [A. V. 8]:

apud eundem, Ex angustia invocavi Jah, respondet mihi in latitudine, Ps. (x)cxviii 5:

apud Habakkuk, Ego exsuscitans Chaldaeos, gentem amaram et celerem, ambulantem in latitudines terrae, i 6;

per `latitudines' ibi non aliud significatur quam verum Ecclesiae:

[3] causa quod latitudo id significet, est quia in mundo spirituali, seu in caelo, est Dominus centrum omnium, Ipse enim est Sol ibi; qui in statu boni sunt, interiores sunt secundum quale et quantum boni in quo sunt; inde praedicatur `altitudo' de bono; qui sunt {4} in simili gradu boni, etiam sunt {5} in simili gradu veri, et sic quasi in simili distantia aut, ut ita dicatur, in eadem peripheria, inde praedicatur `latitudo' de veris; quapropter non aliud per latitudinem intelligitur ab angelis qui apud hominem sunt cum Verbum legit; ut in historicis ejus, ubi {6} agitur de arca, de altari, de templo, de spatiis extra urbes, tunc per dimensiones ibi quoad longitudines, latitudines et altitudines, percipiuntur status boni et veri; similiter ubi de nova terra, Nova Hierosolyma, et de novo templo, apud Ezechielem xl-xlvii; per quae (o)quod significetur caelum et Nova Ecclesia, ex singulis ibi constare potest: ita etiam apud Johannem ubi de Nova Hierosolyma dicitur, Quod erit quadrangularis, et (t)ejus longitudo tanta quanta latitudo, Apoc. xxi 16. [4] Quae interiora sunt in mundo spirituali, describuntur per superiora et quae exteriora, per inferiora, n. 2148, homo {7} (t)enim non aliter capit interiora et exteriora cum est in mundo, quia est in spatio et in tempore, et quae spatii et temporis sunt, ejus cogitationis ideas intrarunt, et plerasque imbuerunt; inde etiam patet quod illa quae sunt mensurarum, quae {8} sunt limitationes spatii, sicut altitudines, longitudines et latitudines, sint in sensu spirituali illa quae determinant status affectionum boni et affectionum veri. @1 quia$ @2 sit$ @3 patet$ @4 after boni$ @5 after veri$ @6 cum$ @7 after exteriora$ @8 quia 277$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church