Arcana Coelestia (Potts) n. 4442

Previous Number Next Number See English 

4442. `Et exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum ad loquendum cum eo': quod significet consultationem de vero Ecclesiae illius, constat ex repraesentatione `Hamoris patris Shechemi' quod sit antiquorum verum, de qua n. 4430, 4431; ex repraesentatione `Jacobi' quod sit Ecclesia Antiqua externa, de qua mox supra n. 4439; et ex significatione `loqui cum eo' quod sit consultare; inde per illa verba significatur consultatio de vero Ecclesiae illius. Qui non scit quod nomina in Verbo significent res, mirabitur quod per haec verba, `Exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum ad loquendum cum eo' significetur consultatio veri Ecclesiae apud antiquos cum vero quod secundum Ecclesiam {1} Antiquam apud posteros Jacobi instaurandam; sed non mirabitur, qui scit quod talis sensus internus Verbi sit; (o)ne quidem illi qui(n) morem scribendi apud antiquos ex libris eorum sibi notum fecerant;

commune enim fuerat apud illos introducere res quasi colloquentes, ut sapientiam, intelligentiam, scientias, et similia; et quoque indere illis nomina per quae talia significabantur; veterum dii et semidei non aliud fuerunt, et quoque personae quas finxerunt ut res historice concinnarent: [2] veteres sophi hunc morem tulerunt ab Antiqua Ecclesia, quae per multum orbis Asiatici dispersa fuit, n. 1238, 2385; nam qui ab Ecclesia Antiqua {2} fuerunt, res sacras per repraesentativa et significativa concinnarunt; Antiqua autem Ecclesia hoc tulit ex ore antiquissimorum qui ante diluvium, n. 920, 1409, 1977, 2896, 2897; et hi a caelo, nam communicationem cum caelo habuerunt, n. 784, 1114-1125; primum enim caelum, quod est ultimum trium, in talibus repraesentativis et significativis est;

inde est quod Verbum tali stilo conscriptum sit; sed Verbum prae veterum scriptis hoc peculiare habet quod singulae res in continua serie repraesentent caelestia et spiritualia regni Domini ac in supremo sensu Ipsum Dominum; et quod ipsa historica etiam talia sint; et quod magis, quod reales correspondentiae sint, et hae continuae per tres caelos a Domino. @1 Ecclesiae quae secundum$ @2 illa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church