Arcana Coelestia (Potts) n. 4430

Previous Number Next Number See English 

4430. `Et vidit illam Shechem': quod significet verum, constat a repraesentatione `Shechemi' quod sit verum, hic verum Ecclesiae {1} ab antiquo; quod hoc per `Shechemum' repraesentetur, est ex eo quod adhuc apud illam gentem ubi Shechemus, reliquiae `Ecclesiae essent. Quod inter probas gentes fuerit, patet ex sinceritate ex qua locuti Hamor et Shechem ad Jacobum et ejus filios, vers. 8-12, et ex condescendentia ut Shechemus acciperet Dinam in uxorem, vers. 18-24; et quia ita, repraesentabantur verum Ecclesiae per {2} illos; et praeterea Shechem urbs erat prima statio Abramo cum venit ex Syria in terram Canaanem, Gen. xii 6; et nunc quoque prima Jacobo etiam {3} ex Syria, ubi tetendit tentorium, fecit tuguria, et statuit altare, Gen. cap. (o)praec. xxxiii 17-20; quod per itinera seu peregrinationes `Abrahami et Jacobi repraesentatae sint progressiones in vera fidei et bona amoris, quae Domino in supremo sensu, et quae homini qui regeneratur a Domino in sensu respectivo, aliquoties ostensum est; inde per `Shechem' significatum est primum lucis, n. 1440, 1441; proinde verum interius, hoc enim est primum lucis. [2] Sed in hoc capite agitur in sensu interno de posteris Jacobi, quomodo illi hoc primum lucis seu interius verum apud se exstinxerunt; `filii Jacobi' significant in hoc sensu, qui est sensus internus historicus, omnem suam posteritatem; in sensu enim interno Verbi' agitur solum de rebus quae sunt regni Domini, ita quae sunt Ecclesiae Ipsius; ipsi filii Jacobi non aliquam Ecclesiam constituebant sed posteri `illorum, et hoc non prius quam postquam egressi sunt ex Aegypto, et actualiter non prius quam venerunt in terram Canaanem. [3] Praeterea quod urbem hanc a Shechemo dictam attinet, illa antiquitus vocata fuit Shalem, ut constat in cap. praeced. xxxiii, Venit Jacob Shalem, urbem Shechemi, quae in terra Canaan, vers. 18;

quod per `Shalem' significetur tranquillitas, et (o)quod per `urbem Shechemi' significentur interiora vera fidei, et quod ad statum tranquillum veniat homo cum ad illa vera, videatur n. 4393;

postmodum autem eadem urbs dicta fuit Shechem, ut constare potest apud Joshuam, Ossa Josephi, quae ascendere fecerunt filii Israelis ex Aegypto, sepeliverunt in Shechem, in parte agri quem emit Jacob a filiis Hamoris patris Shechemi centum kesitis, xxiv 32;

et in Libro Judicum, Dixit Gaal filius Ebed ad cives Shechemi, Quis est Abimelech, et quis est Shechem, ut serviamus illi? nonne filius Jerubbaalis, et Zebul praefectus ejus? servite viris Hamoris patris Shechemi et quare serviemus huic? ix 28. [4] Eadem urbs dein vocata fuit Sichar, ut patet apud Johannem, Jesus venit in urbem Samariae dictam Sichar, prope agrum quem dedit Jacob Josepho filio suo; erat ibi fons Jacobi, iv 5, 6;

quod per illam urbem significetur verum interius, patet ab illis locis, tum ex aliis ubi nominatur; et quoque apud Hosheam, Gilead urbs operantium iniquitatem, foedata a sanguine, et juxta exspectare virum turmas, sodalitium sacerdotum, via occidunt ad Shechemum, quia scelus fecerunt, in domo Israelis vidi rem foedam, vi 8, 9, (10];

ubi `via occidunt ad Shechemum' significat quod exstinguant vera usque ad interiora, ita omnia externa: exstinctio etiam veri interioris significatur per quod Abimelech destruxerit illam urbem, et conseverit sale, Jud.ix 45. @1 ab Ecclesia Antiqua$ @2 i Antiquae$ @3 i cum$ @4 Abrami$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church