4414. (s) Lucis differentiae in caelo totidem sunt, quot sunt societates angelicae quae constituunt caelum, immo quot sunt angeli in quavis societate; causa est quia caelum ordinatum est secundum omnes differentias boni et veri, ita secundum omnes status intelligentiae et sapientiae, consequenter secundum receptiones lucis quae a Domino; inde est quod nullibi in universo caelo sit prorsus similis lux, sed differt secundum temperaturas cum flammeo et candido, et secundum gradus {1} intensionis; (o)nam intelligentia et sapientia non aliud est quam eminens modificatio lucis caelestis quae a Domino. @1 gradus temperaturae cum flammeo ac$