Arcana Coelestia (Potts) n. 4411

Previous Number Next Number See English 

4411. Omnia et singula quae sunt in oculo, habent suas correspondentias in caelis, sicut tres humores {1}, aqueus, vitreus, et crystallinus; nec solum humores, sed etiam tunicae, immo unaquaevis pars; quae interiora oculi sunt, correspondentias pulchriores et amoeniores habent, sed differenter in unoquovis caelo. (s)Lux illa quae a Domino procedit, cum influit in intimum seu tertium caelum, recipitur ibi ut bonum quod vocatur charitas;

et cum influit in medium seu secundum caelum, mediate et immediate, recipitur ut verum quod ex charitate; at cum verum hoc influit in ultimum seu primum caelum, mediate et immediate, recipitur substantialiter, et apparet ibi sicut paradisus, et alibi sicut civitas in qua palatia; ita succedunt correspondentiae usque ad visum angelorum externum: in homine similiter, in ejus ultimo quod est oculus, sistitur id materialiter, per visum, cujus objecta sunt quae sunt mundi aspectabilis: homo qui in amore et charitate et inde in fide est, habet interiora sua talia, nam correspondet tribus caelis, et est in effigie parvulum caelum.(s) @1 i ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church