4407. Oculus est organum faciei nobilissimum ac immediatius communicat cum intellectu quam reliqua organa sensoria hominis;
etiam modificatur a subtiliore atmosphaera quam auris, ideo etiam visus per breviorem et interiorem viam quam loquela percepta aure, penetrat ad sensorium internum quod in cerebro: inde quoque est quod quaedam animalia, quia intellectu carent, bina quasi succenturiata cerebra intra oculorum illorum orbitas habeant;
intellectuale enim eorum a visu eorum pendet; homo autem non ita sed amplo cerebro pollet, ut non intellectuale ejus a visu pendeat sed visus ab intellectuali. Quod visus ab intellectuali pendeat, patet manifeste ex eo quod affectiones naturales hominis se repraesentative effigient in facie; at interiores affectiones quae sunt cogitationis, appareant in oculis a quadam vitae flamma, et inde lucis evibratione quae emicat secundum affectionem in qua est cogitatio: hoc quoque novit homo et observat, tametsi non instructus per aliquam scientiam; causa est quia ejus spiritus est in societate cum spiritibus et angelis in altera vita qui ex evidente perceptione id sciunt: quod unusquisque homo quoad suum spiritum sit in societate cum spiritibus et angelis, videatur n. 1277, 2379, 3644, 3645.