Arcana Coelestia (Potts) n. 4404

Previous Number Next Number See English 

4404. Sensus externi qui sunt quinque, nempe Tactus, Gustus, Odoratus, Auditus et Visus, singuli habent correspondentiam cum sensibus internis; sed correspondentiae hodie vix alicui notae sunt, quia non sciunt quod `correspondentiae aliquae' sint, et minus quod correspondentia spiritualium sit cum naturalibus, seu quod idem, illorum quae sunt interni hominis cum illis quae sunt externi; quod correspondentias sensuum attinet, sensus tactus in genere correspondet affectioni boni; sensus gustus affectioni sciendi; sensus odoratus affectioni percipiendi; sensus auditus, affectioni discendi, tum oboedientiae; sensus autem visus affectioni intelligendi et sapiendi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church