Arcana Coelestia (Potts) n. 4402

Previous Number Next Number See English 

4402. `Et vocavit id El Elohe Israel': quod significet ex Divino Spirituali, nempe cultus interior, constat ex significatione `El Elohe,' de qua sequitur; et ex significatione `Israel' quod sit spirituale, de qua n. 4286, 4292. Cum his quae a versu 17 hujus capitis huc usque dicta sunt, ita se habet: agitur in hoc capite in sensu supremo de Domino quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecerat;

sed quia illa quae in (t)sensu supremo sunt de Domino, excedunt ideas cogitationis hominis, sunt erum Divina, licet illustrare illa per talia quae propius cadunt in ideas, nempe per id quomodo Dominus naturale hominis regenerat; de regeneratione enim hominis quoad ejus naturale in sensu interno hic etiam agitur, nam regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490; Dominus enim secundum ordinem Divinum Se glorificavit, hoc est, Divinum fecit; et quoque secundum talem ordinem hominem regenerat, hoc est, caelestem et spiritualem facit;

hic quomodo spiritualem, nam `Israel' significat illum; [2] spiritualis homo non est interior rationalis homo sed interior naturalis; interior rationalis homo est qui vocatur caelestis; quae differentia sit inter spiritualem et caelestem hominem, saepius prius dictum est; homo spiritualis fit per id quod apud illum conjungantur vera cum bono, hoc est, illa quae sunt fidei cum illis quae sunt charitatis, et hoc in naturali ejus; ibi conjunguntur primum vera exteriora cum bono, et dein vera interiora; de conjunctione verorum exteriorum in naturali actum est in hoc capite a versu 1 ad 17, et de conjunctione verorum interiorum cum bono, a versu 17 ad finem; vera interiora non aliter conjunguntur cum bono quam per illustrationem influentem per internum hominem in externum; ex illustratione illa patent vera Divina non nisi quam communiter, comparative quemadmodum objecta innumerabilia oculo sicut unum obscurum absque distinctione; haec illustratio ex qua vera non nisi quam communiter apparent, significata est per Esavi verba ad Jacobum, `Statuam quaeso cum te de populo mecum,' et per responsum Jacobi, `Quare hoc? inveniam gratiam in oculis tuis,' de quibus videatur {1} n. 4385, 4386; [3] quod spirituali homini sit obscurum respective, videatur n. 2708, 2715, 2716, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3241, 3246, 3833; spiritualis hic homo est qui repraesentatur per `Israelem,' n. 4286; spiritualis homo dicitur ex eo quod lux caeli in qua est intelligentia et sapientia, influat in illa quae sunt lucis mundi apud hominem et faciat ut illa quae sunt lucis caeli, repraesententur in his quae sunt lucis mundi, utque sic correspondeant; spirituale enim in se spectatum est ipsa Divina Lux quae a Domino, proinde intelligentia veri, et inde sapientia {2}; sed lux illa apud spiritualem hominem incidit in illa quae sunt fidei apud illum et credit (t)esse vera, at apud caelestem in bonum amoris. Sed haec tametsi clara sunt illis qui in luce caeli, usque obscura sunt illis qui in luce mundi, ita plerisque hodie, et fortassis ita obscura ut vix intelligibilia; verumtamen quia de illis agitur in sensu interno ac illa talia sunt, non supersedendum quin {3} aperiantur; venturum est tempus quando illustratio. [4] Quod altare vocatum sit `EL ELOHE ISRAEL', et per id {4} significatus cultus interior ex Divino Spirituali, est quia El Elohe idem est in sensu supremo cum Divino Spirituali et quoque Israel; quod Israel sit Dominus quoad Divinum Spirituale, ac in sensu repraesentativo Ecclesia {5} spiritualis Domini, seu quod idem, homo qui talis, videatur n. 4286, 4292; `El Elohe' in {6} lingua originali significat Deum Deum, et stricte secundum verba, Deum deorum: in Verbo Jehovah seu Dominus plurimis in locis nominatur `El' in singulari, etiam `Eloah,' et quoque nominatur `Elohim' in plurali, uterque {7} aliquoties in uno versu aut in una serie; qui sensum internum Verbi non scit, non scire potest cur ita; quod `El' involvat aliud, et `Eloah' aliud, ac `Elohim' aliud, quisque potest judicare ex eo quod Verbum sit Divinum, hoc est, a Divino ducat originem, et quod sit inde inspiratum quoad omnes voces, immo quoad omnium minimum apicem: [5] quid El cum nominatur, et quid Elohim, involvit, constare potest ab illis quae supra passim ostensa sunt, quod nempe El et Elohim seu Deus dicatur {8} cum agitur de vero, videatur n. 709, 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 f., 4287; inde est quod per El et Elohim in sensu supremo significetur Divinum Spirituale, nam hoc idem est cum Divino Vero, sed cum differentia quod per `El' significetur verum voluntate et actu, quod idem est cum veri bono, n. 4337, 4353, 4390 `Elohim' in plurali dicitur quia per verum Divinum intelliguntur omnia vera quae a Domino; inde etiam angeli in Verbo aliquoties dicuntur elohim seu dii, n. 4295, (o)ut quoque patebit a locis infra e Verbo adductis. Quia nunc `El et Elohim' in sensu supremo significant Dominum quoad verum, etiam significant Ipsum quoad potentiam, nam verum est de quo praedicatur potentia, bonum enim per verum agit cum potentiam exercet, n. 3091, 4015; quapropter ubi in Verbo agitur de potentia ex vero, Dominus `El ac Elohim' seu Deus dicitur; inde quoque est quod El in lingua originali etiam significet potentem. [6] Quod El et Elohim (o)seu Deus dicantur (o)in Verbo ubi agitur de Divino Spirituali, seu quod idem, de Divino Vero, et inde Divina Potentia, constare potest adhuc ab his locis: apud Mosen, Dixit Deus Israeli in visionibus noctis... Ego Deus deorum (El Elohe) patris tui, non timeas a descendendo in Aegyptum, quia in gentem magnam ponam te ibi, Gen. xlvi 2, 3;

ibi quia ad Israelem quem `ponet in gentem magnam' et sic de vero et ejus potentia agitur, dicitur El Elohe, quod in sensu proximo significat Deum deorum; quod Elohim in sensu proximo sint dii, quia praedicantur de veris et inde potentia, etiam patet apud eundem, Ibi aedificavit Jacob altare, et vocavit locum El-Beth-

El, quia ibi revelati sunt illi Elohim, in fugiendo illo coram fratre suo, Gen. xxxv 7:

et alibi apud eundem, Jehovah Deus vester {9}, Ipse Deus deorum, et Dominus dominorum, Deus (El) magnus, potens et formidabilis, Deut. x 17;

ubi Deus deorum exprimitur per Elohe Elohim, et dein (o)Deus per El, Cui tribuitur magnitudo et potentia: [7] apud Davidem, Deus (El) magnus Jehovah, et Rex magnus super omnes deos (elohim), in Cujus manu pervestigatione sterrae, et robora montium Ipsi, Ps. xcv 3, 4;

ibi Deus seu El dicitur quia de Divino Vero et inde Potentia agitur; tum dii dicuntur quia de veris quae inde; `rex' enim in sensu interno significat verum, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 3670;

inde quid `Rex magnus super omnes deos' involvit, constat;

`pervestigationes terrae' sunt quoque vera Ecclesiae, quae vocantur `robora montium' a potentia ex bono {10}: apud eundem, Quis in caelo comparabit se Jehovae, assimilabitur Jehovae in filiis deorum (o)(elim)? Deus (o)(El) validus in arcano sanctorum,... Jehovah Deus Zebaoth, quis sicut Tu fortis Jah? Ps. lxxxix 7-9 [A.V. 6-8];

ibi `filii deorum seu elim' pro veris Divinis, de quibus quod praedicetur potentia, patet, nam dicitur `Deus (El) validus, Jehovah Deus exercituum, quis fortis sicut Tu?' [8] Similiter alibi apud eundem, Date Jehovae filii deorum, date Jehovae gloriam et robur, Ps. xxix 1:

apud Mosen, Ceciderunt super facies suas, et dixerunt, Deus deorum (El elohe) spirituum omnis carnis, Num. xvi 22:

apud Davidem, Ego dixi, dii (elohim) vos, et filii Altissimi omnes vos, Ps. lxxxii 6; Joh. x 34;

(o)ubi dii dicuntur a veris, nam `filii' sunt vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2628, 3373, 3704: {11} apud eundem, Confitemini Deo deorum (Elohe elohim),... confitemini Domino dominorum, Ps. cxxxvi 2, 3:

(m)apud Danielem, Aget pro lubitu suo rex, et efferet se, et exaltabit se super omnem deum (el), et super Deum deorum (El elohim) loquetur mira, xi 36.(n) Inde patet quod El elohe in proximo sensu sit Deus deorum, et quod `dii' in sensu interno praedicentur de veris quae a Domino. [9] Quod El seu Deus in singulari dicatur ubi agitur de potentia quae ex Divino Vero, seu quod idem, ex Divino Spirituali Domini, constare potest ab his locis: apud Mosen, Sit Deo (El) manus mea ad faciendum cum te malum, Gen. xxxi 29:

et alibi, Nec pro Deo (El) manus, Deut. xxviii 32:

et apud Micham, Sit {12} pro Deo (El) manus, ii 1;

`pro Deo manus' est {13} ut sit potentia; quod `manus' sit potentia, videatur Davidem, Ponam in mari manum Ipsius, et in fluviis dextram Ipsius; Ille vocabit Me Pater meus Tu, Deus (El) meus, petra salutis meae, Ps. lxxxix 26, 27 [A.V. 25, 26];

ubi de potentia ex veris: apud eundem, Impius dicit in corde suo, Oblitus est Deus (El), occultavit facies Suas, non videt in perpetuum surge Jehovah Deus (El), extolle manum Tuam,... quapropter contemnit impius Deum (Elohim)? Ps. x 11-13;

[10] similiter: apud eundem, Jehovah petra mea, et propugnaculum meum et ereptor meus, Deus (El) meus, rupes mea, Ps. xviii 3 [A.V. 2];

ubi de potentia: apud Esaiam, Residuum revertetur, residuum Jacobi ad Deum (El) potentem, x 21:

apud eundem, Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero principatus; vocabit nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus (El), Potens, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix [A. V. 6]:

apud eundem, Ecce Deus (El) salutis meae, confidam, et non timebo, quia robur meum, xii 2:

apud eundem, Ego Deus (El) etiam ex die, Ego Ipse, et nemo e manu Mea eripiens, facio et quis retractabit illud? xliii 12, 13;

ibi de potentia: apud Jeremiam, Deus (El) magnus, potens, cujus nomen Jehovah exercituum, {14} xxxii 18:

in Libro 2 Samuelis, Cum Deo (El) meo transiliam murum, Deus (El) integra via Ipsius, sermo Jehovae purus,... Quis Deus (El) praeter Jehovam? quis petra praeter Deum (Elohim) nostrum? Deus (El) refugii mei robur, xxii [30], 31-33:

apud Mosen, Non vir Deus (El) et mentiatur, aut filius hominis et paeniteat Ipsum. Num Ille dixerit, et non fecerit? aut locutus fuerit, e non stabiliverit?... Eduxit eos ex Aegypto, sicut robora unicornis illi;... tempore illo dicetur Jacobo et Israeli, Quid fecerat Deus (El), Num. xxiii 19, (x)22, 23;

11 ubi in sensu interno de potentia et vero: et apud eundem, Deus (El) Qui eduxit eum ex Aegypto, sicut robora unicornis illi; consumet gentes hostes suos, et ossa eorum franget, et tela ejus conteret, Num. xxiv 8;

quod `cornua et robora unicornis' significent potentiam {15} veri ex bono, videatur n. 2832; praeter in multis aliis locis. Quia in Verbo pleraque etiam oppositum sensum habent, ita quoque deus et dii, qui ita {16} nominantur cum de falso et de potentia ex falso agitur; ut apud Ezechielem, Alloquentur illum dii (elim) fortium in medio inferni, (x)xxxii 21:

apud Esaiam, Incaluistis in diis (elim) sub omni arbore viridi, lvii 5;

ubi `dii' dicuntur ex falsis: similiter alibi. @1 i supra$ @2 i quae a luce illa$ @3 i est$ @4 ea$ @5 i caelestis$ @6 i autem$ @7 et$ @8 nominetur$ @9 noster AI but Heb = vester$ @10 quibus quia potentia ex bono, vocantur robora montium$ @11 i et$ @12 Nec AI$ @13 pro$ @14 Zebaoth$ @15 sint potentia$ @16 etiam sic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church