Arcana Coelestia (Potts) n. 44

Previous Number Next Number See English 

44. Vers. 24, 25. Et dixit Deus, Producat terra animam viventem secundum speciem suam; bestiam et {1} se movens, et feram istius terrae secundum speciem suam; et factum ita. Et fecit Deus feram terrae secundum speciem suam, et bestiam secundum speciem suam, et omne {2} reptans humi secundum speciem suam: et vidit Deus quod bonum. Homo, sicut 'terra,' nihil boni producere potest nisi prius ei inseminatae sint cognitiones fidei ex quibus sciat quid credendum et faciendum: intellectus est audire Verbum, et voluntatis est facere; audire Verbum et non facere, est dicere quod credat, et tamen non ita vivit; talis separat illa et distrahit mentem, et a Domino vocatur 'stultus,' Omnis, qui audit verba Mea, et facit illa, comparo viro prudenti, qui aedificavit domum suam supra petram; at omnis, qui audit verba Mea, sed non facit illa, comparo viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam, Matth. vii 24, 26. Quae sunt intellectus, significata sunt, ut ostensum, per 'reptilia, quae aquae prorepere faciunt, et per avem super terra et super faciebus expansi'; quae sunt voluntatis, significantur hic per 'animam viventem quam terra producat,' perque 'bestiam et reptans,' tum per 'feram ejus terrae.'

@ 1 Heb. has (remes) in both these places, Sch. has 'reptile'; below in this S. seems to combine the terms in reptans.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church