4387. `Et reversus in die illo Esau ad viam suam, ad Seir': quod significet statum Divini Boni Naturalis tunc cui adjuncta veri bona, constat ex significatione `diei {1}' quod sit status, de qua {2} n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, inde `reversus in die illo' est status quem tunc induerat; ex repraesentatione `Esavi' quod sit Divinum Bonum Naturale, de qua supra n. 4340; ex significatione `viae' quod sit verum [de qua n. 627, 2333; hic veri bonum, quod est verum] voluntate et actu, n. 4337, 4353; et ex significatione `Seir' quod sit conjunctio veri cum bono, de qua supra n. 4384; ex quibus, in unum sensum collatis, patet quod per illa verba significetur status Divini Boni Naturalis tunc cui adjuncta veri bona: [2] quod haec significentur per illa verba, haudquaquam apparet ex sensu illorum historico, sed usque illa sunt quae in sensu spirituali seu interno involvunt; caelum enim quod in homine est, hoc est, angeli qui apud illum, nihil prorsus curant historica mundana, nec sciunt quid Esau, nec quid Seir, etiam nec cogitant de die quo reversus Esau, nec de via ad Seir, sed ex spiritualibus quae illis correspondent, ideas capiunt, ac inde in eodem instanti talem sensum hauriunt; correspondentiae enim hoc faciunt, quae paene se habent sicut cum quis loquitur lingua aliena, et alter in instanti sensum sicut ex sua intelligit, nec morantur illum voces aliter sonantes et articulatae; ita sensus internus Verbi, qui coincidit prorsus cum lingua universali in qua sunt angeli, seu cum loquela cogitationis illorum spirituali;
loquela illorum est spiritualis, quia cogitatio illorum est ex luce `caeli quae a Domino. @1 viae I$ @2 quo$ @3 caelesti$